Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 164

Previous Number Next Number See English 

164. Sed quia hoc est arcanum sapientiae angelicae, non potest comprehendi ab homine, nisi cui mens spiritualis aperta est, hic enim ex conjunctione cum Domino est angelus; ab illo homine ex praemissis possunt sequentia comprehendi:--(1.) Quod omnes tam homines quam angeli sint in Domino et Dominus in illis, secundum conjunctionem cum Ipso, seu quod idem, secundum receptionem amoris et sapientiae ab Ipso. (2.) [2.] Quod quisque ex his sortiatur locum in Domino, ita in caelo, secundum quale conjunctionis, seu receptionis Ipsius. (3.) [3.] Quod quisque in suo loco habeat suum statum a statu aliorum distinctum; et quod ex communi trahat suum pensum secundum suum situm, suam functionem, et suam necessitatem, prorsus sicut quodlibet in humano corpore. (4.) [4.] Quod unusquisque homo initietur in suum locum a Domino secundum suam vitam. (5.) [5.] Quod unusquisque homo ab infantia immittatur in Divinum illum Hominem, cujus anima et vita est Dominus et quod ducatur et doceatur ex Divino Ipsius Amore secundum Divinam Ipsius Sapientiam, in Ipso et non extra Ipsum sed quia liberum homini non aufertur, quod homo non aliter possit duci et doceri, quam secundum receptionem sicut a se. (6.) [6.] Quod illi qui recipiunt, per infinitas ambages sicut per maeandros ferantur ad sua loca, paene sicut chylus per mesenterium et vasa lactea ibi in cisternam, et ab hac per ductum thoracicum in sanguinem, et sic in suam sedem. (7.) [7.] Quod illi qui non recipiunt, secernantur ab illis qui intra Divinum Hominem sunt, sicut ab homine secernitur stercus et urina. Haec sunt arcana sapientiae angelicae, quae ab homine aliquantum comprehendi possunt; sed perplura sunt, quae non possunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church