Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 165

Previous Number Next Number See English 

165. (iii.) Quod homo a Domino ducatur per influxum, et doceatur per illustrationem.- Quod homo a Domino ducatur per influxum, est quia duci et quoque influere dicuntur de amore et voluntate; et quod homo a Domino doceatur per illustrationem, est quia doceri et illustrari proprie dicuntur de sapientia et intellectu. Quod omnis homo ducatur ex suo amore a se, et secundum illum ab aliis, et non ab intellectu, notum est; ducitur ab intellectu et secundum illum, modo cum amor seu voluntas illum facit, quod cum fit, etiam dici potest de intellectu quod ducatur sed usque tunc non ducitur intellectus, sed voluntas ex qua est. Influxus dicitur, quia usu receptum est dicere, quod anima influat in corpus, et quod influxus spiritualis et non physicus sit, et anima seu vita hominis est ejus amor seu voluntas, ut prius ostensum est tum quia influxus est comparative sicut est influxus sanguinis in cor, et e corde in pulmonem. Quod correspondentia sit cordis cum voluntate, ac pulmonis cum intellectu, et quod conjunctio voluntatis cum intellectu sit sicut influxus sanguinis e corde in pulmonem, in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 371-432), ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church