166. Quod autem homo doceatur per illustrationem, est quia doceri et quoque illustrari dicuntur de intellectu nam intellectus, qui est visus hominis internus, non aliter illustratur a luce spirituali, quam sicut oculus seu visus hominis externus a luce naturali. Similiter etiam uterque docetur sed visus internus, qui est intellectus, ab objectis spiritualibus et visus externus, qui est oculi, ab objectis naturalibus. Est lux spiritualis et lux naturalis, utraque quoad externam apparentiam similis, sed quoad internam dissimilis; lux enim naturalis est a sole mundi naturalis, et inde in se mortua sed lux spiritualis, est a Sole mundi spiritualis, et inde in se viva. Haec lux illustrat intellectum humanum, et non lux naturalis. Lumen naturale et rationale non est ex hac luce, sed ex illa. Vocatur lumen naturale et rationale, quia est spirituale naturale; [2.] sunt enim tres gradus lucis in mundo spirituali lux caelestis, lux spiritualis et lux spiritualis naturalis. Lux caelestis est lux flammea rutilans; haec lux est illis qui in tertio caelo sunt lux spiritualis est lux candida splendens; haec lux est illis qui in medio caelo sunt et lux spiritualis naturalis est qualis est lux diurna in nostro mundo haec lux est illis qui in ultimo caelo sunt et quoque illis qui in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum sed haec lux in hoc mundo est apud bonos sicut lux aestiva, et apud malos sicut lux hiemalis in terris. [3.] At sciendum est, quod omnis lux mundi spiritualis nihil commune habeat cum luce mundi naturalis differunt sicut vivum et mortuum. Ex quibus patet, quod lux naturalis, qualis est coram oculis nostris, non illustret intellectum, sed lux spiritualis. Hoc nescit homo, quia de luce spirituali hactenus nihil sciverat. Quod lux spiritualis sit in origine sua Divina Sapientia seu Divinum Verum, in opere De Caelo et Inferno (n. 126-140), ostensum est.