Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 167

Previous Number Next Number See English 

167. Quoniam de luce caeli nunc dictum est, etiam aliquid de luce inferni dicendum est. Lux in inferno etiam est trium graduum. Lux in infimo inferno est sicut lux ex ignitis carbonibus lux in medio inferno est sicut lux ex flamma focali; et lux in supremo inferno est sicut lux ex candelis, et quibusdam sicut lux nocturna a luna. Hae luces nec sunt naturales, sed sunt spirituales nam omnis lux naturalis est mortua, et exstinguit intellectum ac illis qui in inferno sunt, est facultas intelligendi, quae vocatur rationalitas, ut prius ostensum est, et ipsa rationalitas est ex luce spirituali, et ne hilum ex luce naturali: et lux spiritualis, quae illis est ex rationalitate, vertitur in lucem infernalem, sicut lux diei in tenebras noctis. At usque omnes qui in mundo spirituali sunt, tam qui in caelis quam qui in infernis, vident in sua luce tam clare, sicut homo interdiu in sua; causa est, quia visus oculi omnium formatus est ad receptionem lucis in qua est ita visus oculi angelorum caeli ad receptionem lucis in qua est et visus oculi spirituum inferni ad receptionem suae lucis, est comparative sicut cum noctuis et vespertilionibus, quae noctu [et] vespere vident tam clare objecta, tanquam diu vident illa reliquae aves: oculi enim illarum ad receptionem suae lucis formati sunt. Sed discrimen inter luces illas apparet perspicue illis, qui ab una luce in alteram spectant ut dum angelus caeli spectat in infernum, non videt nisi quam meram caliginem ibi et cum spiritus inferni spectat in caelum, non videt nisi quam caliginem ibi. Causa est, quia sapientia caelestis est illis qui in inferno sunt ut caligo, ac vicissim insania infernalis est illis qui in caelo sunt, ut caligo. Ex his constare potest quod qualis homini intellectus est, talis ei lux sit et quod quisque in suam lucem veniat post mortem, non enim videt in alia et in mundo spirituali, ubi omnes spirituales sunt etiam quoad corpora, oculi omnium formati sunt ad videndum ex sua luce. Amor vitae cujusvis facit sibi intellectum, et sic quoque lucem; amor enim est sicut ignis vitae, ex quo lux vitae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church