Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 168

Previous Number Next Number See English 

168. Quoniam pauci sciunt aliquid de illustratione, in qua intellectus hominis est qui docetur a Domino, ideo de illa aliquid dicetur. Est illustratio a Domino interior et exterior, et est illustratio ab homine etiam interior et exterior. Illustratio interior a Domino est, quod homo ex prima auditione percipiat num verum sit vel non verum quod dicitur; illustratio exterior est inde in cogitatione. Illustratio interior ab homine, est ex sola confirmatione et illustratio exterior ab homine est ex sola scientia sed de singulis aliquid. [2.] Homo rationalis ex interiori illustratione a Domino illico percipit, cum audit, plura num vera sunt vel non vera. Sint pro exemplo haec, Quod amor sit vita fidei, seu quod fides vivat ex amore. Homo ex interiore illustratione etiam percipit hoc, quod quicquid homo amat, id velit, et quod vult id faciat, et inde quod amare sit facere: tum etiam hoc, quod quicquid homo ex amore credit, hoc quoque velit et faciat, et inde quod fidem habere etiam sit facere: ut et, quod impius non possit amorem Dei, ita nec fidem Dei habere. Homo rationalis ex illustratione interiore etiam illico cum audit, percipit haec: Quod Deus unus sit; quod Ille sit omnipraesens; quod omne bonum ab Ipso sit; tum, quod omnia se referant ad bonum et verum; et quod omne bonum sit ab ipso Bono, et omne verum sit ab ipso Vero. Haec et similia alia percipit homo interius in se, cum audit quod percipiat, est quia ei rationalitas est, et haec in luce caeli quae illustrat. [3.] Illustratio exterior est illustratio cogitationis ex illustratione illa interiore et cogitatio tantum in illa illustratione est, quantum manet in perceptione quae illi est ex illustratione interiore, et simul quantum ei sunt cognitiones veri et boni ex his enim sumit rationes, per quas confirmat. Cogitatio ex illustratione hac exteriore videt rem ab utraque parte ab una videt rationes quae confirmant, ab altera videt apparentias quae infirmant; has discutit, illas colligit. [4.] Illustratio autem interior ab homine est prorsus alia. Homo ab hac videt rem ab una parte et non ab altera et cum illam confirmavit, videt illam in luce simili quoad apparentiam luci, de qua supra sed est lux hiemalis. Sit pro exemplo hoc: Judex qui ex donis et propter lucrum injuste judicat, postquam confirmavit judicium per leges et per rationes, non videt aliter quam justum in suo judicio. Quidam vident injustum, sed quia id non volunt videre, obscurant et occaecant se, et sic non vident. Simile est cum judice qui ex amicitia, ex captanda gratia, exque conjunctione per affinitates, judicia fert. [5.] Simile est talibus cum omni re quam ex ore viri auctoritatis, aut ex ore viri famae hauriunt, aut ex propria intelligentia excluserunt: sunt rationales caeci, nam ex falsis, quae confirmant, est illis visus ac falsum occludit, et verum aperit illum. Tales non vident ullum verum ex luce veri, nec ullum justum ex amore justi, sed ex luce confirmationis, quae est lux fatua. Apparent in mundo spirituali sicut facies absque capite, aut sicut facies similes faciebus humanis post quas sunt capita lignea, et vocantur pecudes rationales, quia eis rationalitas est in potentia. Illustratio autem exterior ab homine, est apud illos qui ex sola scientia impressa memoriae cogitant et loquuntur; hi ex se parum possunt aliquam rem confirmare.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church