Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 169

Previous Number Next Number See English 

169. Haec sunt discrimina illustrationis, et inde perceptionis et cogitationis. Est actualis illustratio a luce spirituali, sed ipsa illustratio ab illa luce non apparet alicui in mundo naturali, quia lux naturalis non commune habet cum luce spirituali; sed illustratio illa mihi aliquoties apparuit in mundo spirituali, visa apud illos qui in illustratione a Domino fuerunt, sicut luminosum circum caput, rutilans colore faciei humanae. Apud illos autem qui in illustratione a semet fuerunt, apparuit tale luminosum non circum caput, sed circum os et supra mentum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church