Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 170

Previous Number Next Number See English 

170. Praeter has illustrationes datur etiam alia illustratio, per quam revelatur homini, in qua fide, et in qua intelligentia et sapientia est; quae revelatio talis est, ut ipse id in se percipiat. Mittitur ille in societatem ubi genuina fides est, et ubi vera intelligentia et sapientia, ac aperitur ibi interior ejus rationalitas, ex qua videt suam fidem, ac suam intelligentiam et sapientiam, quales sunt, usque ad agnitionem. Vidi quosdam inde redeuntes; et audivi fatentes quod illis nihil fidei fuerit, tametsi in mundo crediderunt se multam et prae aliis insignem habuisse; similiter de sua intelligentia et sapientia. Fuerunt qui in fide separata, et in nulla charitate, et qui in propria intelligentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church