Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 172

Previous Number Next Number See English 

172. In Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra ostensum est, quod Dominus sit Verbum, et quod omnis doctrina ecclesiae ex Verbo haurienda sit. Nunc quia Dominus est Verbum, sequitur, quod homo qui docetur ex Verbo, doceatur a solo Domino. Sed quia hoc aegre comprehenditur, illustrabitur in hoc ordine. (1.) Quod Dominus sit Verbum, quia Verbum est ab Ipso et de Ipso. (2.) Et quia est Divinum Verum Divini Boni. (3.) Quod sic ex Verbo doceri, sit ex Ipso. (4.) Et quod fiat mediate per praedicationes, quod non tollat immediatum. [2.] Primo: Quod Dominus sit Verbum est ab Ipso et de Ipso. Quod Verbum sit a Domino, a nemine negatur in ecclesia; quod autem Verbum sit de solo Domino, hoc quidem non negatum est, sed nescitum, at ostensum in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 1-7, et n. 37-44); et in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 62-69, n. 80-90, n. 98-100). Nunc quia Verbum est ex solo Domino, et de solo Domino, sequitur, quod cum homo docetur ex Verbo, doceatur ex Domino, est enim Verbum Divinum. Quis potest communicare Divinum, ac illud indere cordibus, nisi quam ipsum Divinum, a quo est et de quo agit? Quare dicit Dominus, ubi loquitur de conjunctione Ipsius cum discipulis, Quod manerent in Ipso, et verba Ipsius in illis (Joh. xv. 7). Quod Verba Ipsius essent spiritus et vita (Joh. vi. 63). Et quod mansionem habeat apud illos, qui verba Ipsius servant (xiv. 20-24). Quare cogitare ex Domino, est ex Verbo, sicut per Verbum. Quod omnia Verbi communicationem cum caelo habeant, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, a principio ad finem, ostensum est et quia Dominus est caelum, intelligitur quod omnia Verbi communicationem habeant cum Ipso Domino: Angeli caeli quidem communicationem habent, sed hoc quoque a Domino. [3.] Secundo: Quod Dominus sit Verbum, quia est Divinum Verum Divini Boni. Quod Dominus sit Verbum, docet apud Johannem his verbis:

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis" (i. 1,14);

hoc quia hactenus non aliter intellectum est, quam quod Deus doceret hominem per Verbum, ideo explicatum est per vocem elevationis, quae involvit quod Dominus non sit ipsum Verbum. Causa est, quia non sciverunt, quod per Verbum intelligatur Divinum Verum Divini Boni, seu quod idem, Divina Sapientia Divini Amoris. Quod haec sint Ipse Dominus, in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Prima, ostensum est; et quod haec sint Verbum, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 1-86). [4.] Quomodo Dominus est Divinum Verum Divini Boni, hic paucis etiam dicetur. Omnis homo non est homo ex facie et corpore, sed ex bono amoris sui et ex veris sapientiae suae; et quia homo ex his est homo, est quoque omnis homo suum verum et suum bonum, seu suus amor et sua sapientia; absque his non est homo. Dominus autem est ipsum Bonum et ipsum Verum, seu quod idem, ipse Amor et ipsa Sapientia; et haec sunt Verbum, quod in principio fuit apud Deum, et quod fuit Deus, et quod Caro factum est. [5.] Tertio: Quod sic ex Verbo doceri sit ab Ipso Domino, quia est ex ipso Bono et ex ipso Vero, seu ex ipso Amore et ex ipsa Sapientia, quae sunt Verbum, ut dictum est: sed quisque docetur secundum sui amoris intellectum; quod supra est, non manet. Omnes illi qui docentur a Domino in Verbo, in paucis veris docentur in mundo, sed in multis cum fiunt angeli; interiora enim Verbi, quae sunt Divina spiritualia et Divina caelestia, implantantur simul: sed haec non apud hominem aperiuntur quam post obitum ejus, in caelo, ubi est in sapientia angelica, quae respective ad humanam, ita ad priorem suam, est ineffabilis. Quod Divina spiritualia et Divina caelestia, quae faciunt sapientiam angelicam, insint omnibus et singulis Verbi, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26) videatur. [6.] Quarto: Quod hoc fiat mediate per praedicationes, non tollit immediatum. Verbum non potest aliter quam mediate per parentes, magistros, praedicatores, libros, et imprimis per lectionem ejus, doceri. Sed usque non docetur ab illis, sed per illos a Domino. Hoc quoque est ex scientia praedicatorum, qui dicunt, quod non ipsi ex se, sed ex spiritu Dei loquantur et quod omne verum sicut omne bonum sit a Deo. Loqui quidem id possunt, ac inferre multorum intellectui, sed non alicujus cordi et quod non est in corde, hoc perit in intellectu: per "cor" intelligitur amor hominis. Ex his videri potest, quod homo a solo Domino ducatur et doceatur; et quod immediate ab Ipso, cum ex Verbo. Hoc est arcanum arcanorum sapientiae angelicae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church