Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 173

Previous Number Next Number See English 

173. Quod per Verbum etiam sit lux illis qui extra ecclesiam sunt, et non habent Verbum, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 104-113) ostensum est: et quia per Verbum est lux homini, et ex luce illi intellectus, et hic tam malis quam bonis est, sequitur quod ex luce in sua origine, sit lux in suis derivationibus, quae sunt perceptiones et cogitationes de quacunque re. Dicit Dominus Quod sine Ipso nihil possint facere (Joh. xv. 5) Quod homo non sumere possit quicquam, nisi sit datum illi e caelo (Joh. iii. 27) Et quod Pater in caelis solem suum exoriri faciat super malos et bonos et pluviam mittat super justos et injustos (Matth. v. 45);

per "solem" intelligitur hic ut alibi in Verbo in sensu ejus spirituali Divinum Bonum Divini Amoris, et per "pluviam" Divinum Verum Divinae Sapientiae; haec dantur malis et bonis ac justis et injustis, nam si non darentur, non foret alicui perceptio et cogitatio. Quod modo unica vita sit, ex qua vita omnibus est, supra ostensum est; ac perceptio et cogitatio est vitae; quare ex eodem fonte, ex quo vita, est quoque perceptio et cogitatio. Quod omnis lux, quae facit intellectum, sit ex Sole mundi spiritualis, qui est Dominus, multis prius demonstratum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church