Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 175

Previous Number Next Number See English 

175. QUOD LEX DIVINAE PROVIDENTIAE SIT, UT HOMO NON PERCIPIAT ET SENTIAT ALIQUID DE DIVINAE PROVIDENTIAE OPERATIONE, SED UT USQUE SCIAT ET AGNOSCAT ILLAM. Homo naturalis qui non credit Divinam Providentiam cogitat secum, Quid Divina Providentia, cum mali evehuntur ad honores, et lucrantur opes prae bonis, et multa similia succedunt illis, qui non Divinam Providentiam credunt prae illis qui credunt?" Immo, quod infideles ac impii inferre possint injurias, damna et infortunia, et quandoque neces fidelibus et piis, et hoc per astutias et malitias. Et sic cogitat, "Annon ab ipsa experientia sicut in clara die video, quod dolosae machinationes, modo homo ex ingeniosa calliditate possit facere, ut appareant sicut fidae et justae, fidelitati et justitiae praevaleant? Quid reliqua nisi quam necessitates, consequentiae, et fortuita, in quibus nihil ex Divina Providentia apparet. Annon necessitates sunt naturae, consequentiae sunt causae fluentes ex ordine naturali aut civili, et fortuita vel ex causis quae ignorantur, vel ex nullis causis?" Talia secum cogitat naturalis homo, qui non aliquid Deo, sed omnia naturae, addicat nam qui non aliquid Deo, nec aliquid Providentiae Divinae, attribuit, Deus enim et Divina Providentia, unum faciunt. [2.] Aliter vero secum dicit aut cogitat homo spiritualis. Hic tametsi non cogitatione percipit, nec visu oculi sentit, Divinam Providentiam in sua progressione, usque scit et agnoscit illam. Nunc quia apparentiae et inde fallaciae supramemoratae occaecarunt intellectum, et hic non aliquem visum potest recipere, nisi discutiantur fallaciae quae caecitatem, et falsa quae caliginem, induxerunt; et hoc non fieri potest, nisi quam per veritates, quibus potentia discutiendi falsa inest, ideo hae aperiendae sunt, sed ut distincte, erit in hoc ordine:

(i.) Quod si homo perciperet et sentiret Divinae Providentiae operationem, non ex libero secundum rationem ageret, nec aliquid ei appareret sicut ex se. Similiter si praesciret eventus. (ii.) Quod si homo manifeste videret Divinam Providentiam, inferret se ordini et tenori progressionis ejus, ac perverteret et destrueret illum. (iii.) Quod si homo manifeste videret Divinam Providentiam, vel negaret Deum, vel faceret se Deum. (iv.) Quod detur homini videre Divinam Providentiam a tergo et non a facie; tum in statu spirituali et non in statu naturali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church