176. (i.) Quod si homo perciperet et sentiret Divinae Providentiae operationem, non ex libero secundum rationem ageret, nec aliquid appareret ei sicut ejus. Similiter si homo praesciret eventus. Quod lex Divinae Providentiae sit, ut homo ex libero secundum rationem agat tum ut omne quod homo vult, cogitat, loquitur et facit, appareat ei sicut a se; et quod absque illa apparentia non foret alicui homini suum, aut homo suus, ita non ei proprium et sic nulla ei imputatio, sine qua indifferens foret, sive malum sive bonum faceret, et sive fidem Dei, sive persuasionem inferni, haberet verbo non foret homo,- supra in suis articulis ad evidentiam intellectus ostensum est. [2.] Hic nunc ostendetur, quod homini nulla libertas agendi secundum rationem, ac nulla ei apparentia sicut ex se, foret, si perciperet et sentiret Divinae Providentiae operationem quoniam si perciperet et sentiret illam, etiam duceretur ab illa, nam Dominus per Divinam suam Providentiam ducit omnes, et homo non se ipsum nisi apparenter, ut quoque supra ostensum est. Quare si ad vivam perceptionem et sensationem duceretur, foret non conscius vitae, et tunc vix aliter ad sonandum et agendum quam sicut sculptile, ageretur. Si usque conscius vitae foret, tunc non aliter duceretur, quam sicut vinctus manicis et pedicis, aut sicut jumentum ante plaustrum. Quis non videt, quod tunc non aliquod liberum homini foret? Et si non liberum, nec aliqua ratio foret, nam quisque ex libero et in libero cogitat, et quicquid non ex libero et in libero cogitat, non apparet ei a se, sed ab alio immo si interius hoc expendis, percipies, quod nec foret ei cogitatio, minus ratio, et inde non foret homo.