Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 182

Previous Number Next Number See English 

182. (iii.) Quod si homo manifeste videret Divinam Providentiam, vel negaret Deum, vel faceret se Deum.- Homo mere naturalis secum dicit, "Quid Divina Providentia? Num aliud aut plus quam vox apud vulgus ex sacerdote? Quis vidit aliquid ejus? Suntne prudentia, sapientia, astutia et malitia, ex quibus omnia in mundo fiunt. Reliqua inde nonne sunt necessitates et consequentiae? et quoque plura contingentia? Num Divina Providentia in his latet abdita? Quomodo potest in dolis et astibus? Et tamen dicitur, quod Divina Providentia operetur omnia: fac itaque mihi videre illam, et credam illam num quisquam potest credere illam prius?" [2.] Ita loquitur homo mere naturalis aliter vero loquitur homo spiritualis hic quia agnoscit Deum, etiam agnoscit Divinam Providentiam, et quoque illam videt. Sed is non potest manifestare eam alicui qui non cogitat nisi in natura ex natura; hic enim non potest supra illam elevare mentem, ac videre in apparentiis ejus aliquid Divinae Providentiae, aut de illa ex legibus ejus, quae etiam sunt leges Divinae Sapientiae, concludere: quare si illam manifeste videret, infunderet illam naturae, et sic illam non modo fallaciis obvelaret, sed etiam profanaret; et loco quod agnosceret illam, negaret illam, et qui Divinam Providentiam corde negat, etiam Deum negat. [3.] Sive cogitabitur, quod Deus regat omnia, sive quod natura qui cogitat quod Deus regat omnia, cogitat quod ipse Amor et ipsa Sapientia, ita ipsa Vita qui vero cogitat quod natura regat omnia, cogitat quod naturalis calor et naturalis lux, quae tamen in se mortua sunt, quia a sole mortuo. Annon ipsum vivum regit mortuum? Num mortuum potest regere aliquid? Si cogitas quod mortuum possit dare sibi vitam, insanis: vita erit a Vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church