Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 183

Previous Number Next Number See English 

183. Quod si homo manifeste videret Divinam Providentiam et ejus operationem, negaret Deum, apparet sicut non verosimile quia videtur, quod si quis manifeste videret illam, non potuisset aliter quam agnoscere illam, et sic Deum, sed usque contrarium est. Divina Providentia nusquam agit una cum amore voluntatis hominis, sed continue contra illum: nam homo ex malo suo hereditario anhelat semper versus infimum infernum, Dominus autem per suam Providentiam continue abducit illum, et extrahit illum inde, primum ad infernum mitius, dein ab inferno, et demum ad Se in caelum. Haec operatio Divinae Providentiae est perpetua. Quare si homo manifeste videret vel sentiret hanc detractionem aut abductionem, irasceretur, et Deum pro inimico haberet, et ex malo sui proprii negaret Illum: quapropter ne homo sciat hoc, tenetur in libero, ex quo non scit aliter quam quod ipse semet ducat. [2.] Sed exempla inserviant illustrationi. Homo ex hereditario vult magnus fieri, et quoque vult dives fieri; et quantum amores illi non refrenantur, vult major et ditior, et tandem maximus et ditissimus fieri; et non sic acquiesceret, sed vellet Ipso Deo major fieri, et possidere ipsum caelum. Haec cupido latet intime in malo hereditario, et inde in hominis vita ac vitae natura. Divina Providentia non aufert hoc malum momento; nam si momento auferret, homo non viveret: sed aufert illud tacite et successive, praeter quod homo sciat aliquid de eo. Hoc fit per id quod liceat homini secundum cogitationem, quam rationis facit, agere et tunc per varia media abducit, tam per rationalia, quam per civilia et moralia; et sic quantum in libero potest abduci, abducitur. Nec potest malum alicui auferri, nisi appareat, videatur et agnoscatur; est sicut vulnus, quod non sanatur nisi aperiatur. [3.] Si itaque homo sciret et videret quod Dominus per Divinam suam Providentiam ita operetur contra amorem vitae ejus, ex quo illi est summum jucundum, non potuisset aliter quam in contrarium ire, et excandescere, contestari, dura loqui, et tandem ex malo suo removere operationem Divinae Providentiae, negando illam, et sic Deum; imprimis si videret obstari successibus, se dejici a dignitate, et deprivari opulentia. [4.] At sciendum est, quod Dominus nusquam abducat hominem ab ambiendis honoribus, et a comparandis opibus sed quod abducat a cupidine ambiendi honores propter solam eminentiam, seu propter se similiter {1}a comparandis opibus propter solam opulentiam seu propter opes; sed cum ab his abducit, introducit illum in amorem usuum, ut spectet eminentiam non propter se sed propter usus, ita ut sit usuum, et inde sui, et non sui et inde usuum similiter opulentia. Quod Dominus. continue humiliet superbos, et exaltet humiles, docet Ipse multis in locis in Verbo et quod ibi docet, id etiam est Divinae Providentiae Ipsius. @1 a comparandis pro "non a comparandis"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church