184. Similiter fit cum alio malo, in quo homo ex hereditario est, ut cum adulteriis, defraudationibus, vindictis, blasphemationibus, et similibus aliis quae omnia non possunt removeri aliter, quam ut libertas cogitandi et volendi illa relicta sit, et quod sic homo sicut a se removeret illa, quod tamen non potest, nisi agnoscat Divinam Providentiam, et imploret ut per illam fiat. Absque libertate illa et simul Divina Providentia forent mala illa similia veneno incluso et non egesto, quod brevi se circumspargeret et morti daret omnia; et similia forent morbo ipsius cordis, ex quo totum corpus brevi emoritur.