Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 185

Previous Number Next Number See English 

185. Quod ita sit, non melius sciri potest quam ex hominibus post mortem iii mundo spirituali. Ibi plerique qui in mundo naturali magni ac opulenti facti sunt, et in honoribus spectaverunt ad se solos, similiter in divitiis, illi in principio loquuntur de Deo, et de Divina Providentia, sicut corde agnovissent: sed quia tunc manifeste vident Divinam Providentiam, et ex illa ultimam suam sortem, quae est quod in infernum venturi sint, conjungunt se cum diabolis ibi, et tunc non modo Deum negant, sed etiam blasphemant; et deinde in id delirium veniunt, ut agnoscant potentiores ex diabolis pro suis diis, et nihil ardentius affectent, quam ut ipsi quoque dii fiant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church