186. Quod homo in contrarium iret cum Deo, et quoque negaret illum, si manifeste videret Divinae Providentiae Ipsius operationes, est quia homo est in jucundo amoris sui et id jucundum facit ipsam vitam ejus; quare cum homo in jucundo suae vitae tenetur, est in suo libero, liberum enim et id jucundum unum faciunt: si itaque perciperet quod continue abducatur a jucundo suo, exacerbaretur sicut contra illum qui vellet necare vitam ejus, et pro hoste haberet. Quod ne fiat, Dominus in Divina sua Providentia non manifeste apparet, sed per illam. ita tacite ducit hominem, sicut flumen latens aut vena secunda navem: ex eo homo non aliter scit, quam quod jugiter in suo proprio sit, liberum enim cum proprio unum facit. Inde patet, quod liberum appropriet homini id quod Divina Providentia introducit, quod non fieret si haec se manifestaret. Appropriari est fieri vitae.