Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 189

Previous Number Next Number See English 

189. Homo qui spiritualis factus est per agnitionem Dei, et sapiens per rejectionem proprii, in universo mundo ac in omnibus et singulis ejus videt Divinam Providentiam. Si spectat naturalia videt illam; si spectat civilia videt illam; si spectat spiritualia videt illam; et hoc tam in simultaneis quam in successivis rerum, in finibus, in causis, in effectibus, in usibus, in formis, in magnis et parvis, videt illam: imprimis in Salvatione hominum, ut quod Jehovah dederit Verbum, per id docuerit illos de Deo, de caelo et inferno, de vita aeterna, et quod Ipse in mundum venerit, ut homines redimeret et salvaret. Haec et plura, et Divinam Providentiam in illis, videt homo ex luce spirituali in luce naturali. At homo mere naturalis nihil ex his videt. [2.] Est sicut qui videt magnificum templum, et audit praedicatorem in Divinis illustratum, dicit domi, quod non viderit nisi quam domum saxeam, et non audiverit nisi quam sonum articulatum: aut sicut myops intrat hortum insignem fructibus omnis generis, et dein venit domum et narrat quod viderit solum silvam et arbores Tales etiam post mortem facti spiritus cum in caelum angelicum elevantur, ubi omnia in formis repraesentativis amoris et sapientiae sunt, non vident quicquam, ne quidem quod sint ut factum vidi cum pluribus, qui Divinam Providentiam Domini negaverunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church