190. Sunt plura constantia, quae creata sunt, ut inconstantia possint existere. Constantia sunt statae vices ortus et occasus solis et lunae, et quoque stellarum; sunt obscurationes illorum ex interpositionibus, quae vocantur eclipses; sunt calores et luces ex illis sunt tempora anni, quae vocantur ver, aestas, autumnus ac hiems; et tempora diei, quae sunt mane, meridies, vespera et nox; sunt quoque atmosphaerae, aquae, terrae in se spectatae; est facultas vegetativa in regno vegetabili, et est illa et quoque prolifica in regno animali tum quae ex his constanter fiunt, dum secundum leges ordinis in actum mittuntur. Haec et plura alia a creatione sunt, provisa ut infinita varia existere possint: varia enim non possunt existere nisi in constantibus, statis et certis. [2.] Sed haec illustrent exempla. Vegetationis varia non dantur nisi ortus et occasus solis et inde calores et luces essent constantes. Harmoniae sunt infinitae varietatis, sed non darentur nisi atmosphaerae in suis legibus, et aures in sua forma, essent constantes. Varietates visus, quae etiam sunt infinitae, non darentur, nisi aether in suis legibus, et oculus in sua forma, constantes essent; pariter colores, nisi lux esset constans. Simile est cum cogitationibus, loquelis et actionibus, quae etiam infinitae varietatis sunt, quae nec darentur nisi organica corporis essent constantia. Nonne domus erit constans, ut varia inibi ab homine fieri possint? Similiter templum, ut inibi varii cultus, sermones, instructiones, et pietatis meditationes, existere possint? Ita in reliquis. [3.] Quod ipsas varietates attinet, quae in constantibus, statis et certis fiunt, illae vadunt in infinitum, et non finem habent, et tamen nusquam datur una prorsus eadem cum altera in universi omnibus et singulis, nec dari potest in successivis in aeternum. Quis varietates illas in infinitum ac in aeternum progredientes disponit ut in ordine sint, nisi qui creavit constantia, ob finem ut in illis existerent? Et quis potest disponere infinitas varietates vitae apud homines, quam qui est ipsa Vita, hoc est, ipse Amor et ipsa Sapientia? Num absque Divina Ipsius Providentia, quae sit sicut continua creatio, infinitae affectiones et inde cogitationes hominum, et sic ipsi homines, possint disponi ut unum faciant?- affectiones et inde cogitationes malae unum diabolum qui est infernum, ac affectiones et inde cogitationes bonae unum Dominum in caelo? Quod universum caelum angelicum sit in conspectu Domini sicut unus Homo, qui imago et similitudo Ipsius, et quod universum infernum sit in opposito sicut unus homo monstrum, aliquoties prius dictum et ostensum est. Haec dicta sunt, quia aliqui naturales homines etiam ex constantibus et statis, quae sunt necessitates propter finem ut varia in illis existant, argumenta delirii sui pro natura et pro propria prudentia captant.