Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 192

Previous Number Next Number See English 

192. Dictum est, quod non possit aliquis, qui ex apparentia in fide est, quod humana prudentia faciat omnia, convinci nisi per rationes altioris indaginis, quae ex causis desumendae sunt. Quare ut rationes ex causis desumptae pateant coram intellectu, in suo ordine sistendae sunt, qui hic erit:--

(i.) Quod omnes cogitationes hominis sint ex affectionibus amoris vitae ejus, et quod prorsus nullae cogitationes sint, nec dari possint, absque illis. (ii) Quod affectiones amoris vitae hominis sint soli Domino notae. (iii.) Quod affectiones amoris vitae hominis a Domino per Divinam Ipsius Providentiam ducantur, et simul tunc cogitationes ex quibus prudentia humana. (iv.) Quod Dominus per Divinam suam Providentiam componat affectiones totius generis humani in unam formam, quae est Humana. (v.) Quod inde caelum et Infernum, quae sunt ex humano genere, in tali forma sint. (vi.) Quod illi qui solam naturam et solam prudentiam humanam agnoverunt, faciant infernum; et qui Deum et Divinam Ipsius Providentiam agnoverunt, faciant caelum. (vii.) Quod omnia haec non fieri possint, nisi appareat homini quod ex se cogitet et ex se disponat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church