193. (i.) Quod omnes cogitationes hominis sint ex affectionibus amoris vitae ejus, et quod nullae cogitationes sint, nec dari possint, absque illis. -Quid amor vitae, et quid affectiones et inde cogitationes, et ex his sensationes et actiones, quae in corpore existunt, in sua essentia sunt, supra in hac transactione, et quoque in illa quae vocatur Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in specie in Parte ejus Prima et Quinta, ostensum est. Nunc quia inde sunt causae, ex quibus prudentia humana ut effectus profluit, necessum est, ut aliqua de illis hic quoque adducantur: nam quae alibi scripta sunt, non possunt cum illis quae scribuntur post illa, ita continue necti, sicut si eadem revocantur et ponuntur in conspectu. [2.] In hac transactione antehac, et in supramemorata De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstratum est, quod in Domino sit Divinus Amor et Divina Sapientia, et quod illa duo sint ipsa Vita, et quod ex illis duobus sint homini voluntas et intellectus, ex Divino Amore voluntas et ex Divina Sapientia intellectus; et quod illis duobus in corpore correspondeant cor et pulmo; et quod inde constare possit, quod sicut pulsus cordis una cum respiratione pulmonis regit totum hominem quoad ejus corpus, ita voluntas una cum intellectu regat totum hominem quoad ejus mentem: et quod sic duo principia vitae sint apud unumquemvis hominem, unum naturale et alterum spirituale, et quod principium naturale vita e sit pulsus cordis, et spirituale vitae sit voluntas mentis et quod utrumque adjungat sibi consortem, cum qua cohabitet, et cum qua vitae functiones agat, et quod cor sibi conjungat pulmonem, et quod voluntas sibi conjungat intellectum. [3.] Nunc quia anima voluntatis est amor, et anima intellectus est sapientia, utraque a Domino, sequitur, quod amor sit vita cujusvis, et quod amor talis vita sit, qualis conjuncta est sapientiae; seu quod idem, quod voluntas sit vita cujusvis, et quod haec talis vita sit, qualis conjuncta est intellectui. Sed de his plura in [hac] transactione supra, et imprimis in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Prima et Parte Quinta, videantur.