Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 194

Previous Number Next Number See English 

194. In supradictis transactionibus etiam demonstratum est, quod amor vitae producat ex se amores subalternos, qui vocantur affectiones, et quod hae sint exteriores et interiores; et quod hae simul sumptae faciant sicut unum dominium seu regnum, in quo amor vitae est dominus seu rex: tum etiam demonstratum est, quod amores illi subalterni seu affectiones adjungant sibi consortes, unaquaevis suam, affectiones interiores consortes quae vocantur perceptiones, et affectiones exteriores consortes quae vocantur cogitationes, et quod unaquaevis cum sua consorte cohabitet, et vitae suae munia obeat: et quod talis sit conjunctio utriusque, qualis est Esse vitae cum Existere vitae, quae talis est, ut unum non sit aliquid nisi simul cum altero quid enim est Esse vitae nisi existat? et quid est Existere vitae nisi ab Esse vitae? Tum quod talis sit conjunctio vitae, qualis est soni et harmoniae, tum soni et loquelae, in genere qualis est pulsus cordis et respirationis pulmonis: quae conjunctio talis est, ut unum absque altero non sit aliquid, et quod unum per conjunctionem cum altero fiat aliquid. Conjunctiones erunt vel in illis, vel fiunt per illa. Ut pro exemplo sonus: qui putat quod sonus sit aliquid, nisi in illo sit quod distinguit, fallitur; sonus etiam correspondet affectioni apud hominem; et quia in illo semper est aliquid quod distinguit, ideo ex sono hominis loquentis cognoscitur ejus amoris affectio; et ex variatione ejus, quae est loquela, ejus cogitatio. Inde est, quod angeli sapientiores solum ex sono loquentis percipiant amores vitae ejus, una cum quibusdam affectionibus, quae sunt derivationes. Haec dicta sunt, ut sciatur, quod non detur affectio absque sua cogitatione, nec cogitatio absque sua affectione. Sed plura de his supra in hac transactione, et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, videantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church