Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 195

Previous Number Next Number See English 

195. Nunc quia amor vitae suum jucundum habet, et sapientia ejus suum amoenum, similiter omnis affectio, quae in sua essentia est amor subalternus derivatus ab amore vitae, sicut rivus a suo fonte, aut sicut ramus a sua arbore, aut sicut arteria a suo corde quare cuilibet affectioni est suum jucundum et inde perceptioni et cogitationi suum amoenum. Inde sequitur, quod jucunda et amoena illa faciant vitam hominis. Quid vita absque jucundo et amoeno? Non est aliquid animatum sed inanimatum: diminue illa et frigesces aut torpesces, et aufer illa et exspirabis et morieris: [2.] ex jucundis affectionum et ex amoenis perceptionum et cogitationum, est calor vitalis. Quoniam cuivis affectioni est suum jucundum, et inde cogitationi suum amoenum, constare potest, unde est bonum et verum, tum quid bonum et verum in sua essentia sunt. Bonum est cuivis quod ejus affectionis jucundum est, ac verum quod ejus cogitationis amoenum inde est: quisque enim vocat id bonum, quod ex amore voluntatis suae sentit jucundum, et vocat id verum, quod ex sapientia intellectus sui percipit amoenum inde. Utrumque effluit ex amore vitae sicut aqua ex fonte, aut sicut sanguis ex corde: utrumque simul sumptum est sicut unda aut atmosphaera, in qua tota mens humana est. [3.] Haec duo, jucundum et amoenum, in mente sunt spiritualia, in corpore autem sunt naturalia; utrinque faciunt vitam hominis. Ex his patet, quid apud hominem est quod vocatur bonum, et quid quod vocatur verum: tum etiam quid apud hominem est, quod vocatur malum et quod vocatur falsum: quod nempe ei malum sit, quod destruit jucundum affectionis ejus, et id falsum quod destruit amoenum cogitationis ejus inde; et quod malum ex jucundo suo et falsum ex amoeno suo possint dici et credi bonum et verum. Sunt quidem bona et vera mutationes et variationes status formarum mentis, sed hae unice percipiuntur et vivunt per jucunda et amoena illorum. Haec allata sunt, ut sciatur quid affectio et cogitatio in sua vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church