Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 196

Previous Number Next Number See English 

196. Nunc quia mens hominis est, quae cogitat, (ac cogitat ex jucundo affectionis suae,) et non corpus, et quia mens hominis est ejus spiritus, qui vivit post mortem, sequitur quod spiritus hominis non sit nisi quam affectio et inde cogitatio. Quod non dari queat ulla cogitatio absque affectione, manifeste patet ex spiritibus et angelis in mundo spirituali, quod omnes ibi cogitent ex affectionibus amoris vitae illorum, et quod jucundum illarum circumstipet unumquemvis, sicut atmosphaera ejus; et quod secundum has sphaeras exhalatas ex affectionibus per cogitationes illorum, omnes ibi conjungantur: quisque etiam ex suae vitae sphaera cognoscitur qualis est. Ex his constare potest, quod omnis cogitatio sit ex affectione, et quod sit forma suae affectionis. Simile est cum voluntate et intellectu; et simile est cum bono et vero; et simile cum charitate et fide.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church