197. (ii.) Quod affectiones amoris vitae hominis sint soli Domino notae. Homo suas cogitationes et inde intentiones novit, quia illas in se videt; et quia omnis prudentia est ex illis, etiam illam in se videt. Si tunc ejus vitae amor est amor sui, in fastum propriae intelligentiae venit, et sibi adscribit prudentiam; et colligit argumenta pro illa, et sic recedit ab agnitione Divinae Providentiae. Similiter fit, si amor mundi est amor vitae; sed usque hic non in tali gradu recedit. Ex quibus patet, quod illi bini amores adscribant homini et ejus prudentiae omnia et si interius explorantur, nihil Deo et Ipsius Providentiae. Quare cum forte audiunt, quod veritas sit, quod humana prudentia sit nulla, sed quod Divina Providentia sit sola, quae regit omnia, si prorsus athei sunt, rident ad illud at si aliquid ex religione retinent memoria, et illis dicitur, quod omnis sapientia sit a Deo, quidem ad primum auditum affirmant, sed usque intus in spiritu suo id negant. Tales sunt imprimis sacerdotes, qui se prae Deo, et mundum prae caelo amant; seu quod idem, qui propter honores et lucra colunt Deum, et usque praedicaverunt, quod charitas et fides, omne bonum et verum, tum omnis sapientia, immo prudentia, sint a Deo, et nihil ab homine. [2.] Quondam in mundo spirituali audivi binos sacerdotes cum. quodam legato regni disceptantes de prudentia humana, num sit a Deo vel ab homine. Ardens erat disceptatio. Tres illi corde crediderunt similiter, nempe quod prudentia humana faciat omnia, et Divina Providentia nihil: sed sacerdotes, qui tunc erant in zelo theologico, dicebant quod. nihil sapientiae et prudentiae sit ab homine; et cum legatus regerebat, quod sic nec aliquid cogitationis, dicebant quod non aliquid. Et quia perceptum est ab angelis, quod tres illi in simili fide essent, dictum est legato regni, "Indue vestes sacerdotis, et crede te sacerdotem esse, et tunc loquere." Ille induit et credidit, et tunc alte locutus est quod nihil sapientiae et prudentiae usquam dari possit in homine, nisi a Deo ac sueto eloquio argumentis. rationalibus pleno id defendit. Et postea binis illis sacerdotibus etiam dictum est, "Exuite vestes, ac induite vestes ministrorum politicorum, et credite quod illi sitis." Et fecerunt ita, et {1}simul tunc cogitaverunt ex interiori se, et locuti. ex argumentis, quae prius intus foverant pro humana prudentia contra Divinam Providentiam. Postea tres illi, quia in simili fide fuerunt, amici cordis facti sunt, et viam propriae prudentiae, quae in infernum tendit, simul iniverunt. @1 et simul pro "et tunc simul"$