Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 202

Previous Number Next Number See English 

202. Divina Domini Providentia universalis ex singularissimis est in eo, quod creaverit universum, ut in illo creatio infinita ac aeterna ab Ipso existat et haec creatio existit, per quod Dominus ex hominibus formet caelum, quod coram Ipso sit sicut unus homo, qui imago et similitudo Ipsius. Quod caelum ex hominibus in conspectu Domini tale sit, et quod illud fuerit finis creationis, ostensum est supra (n. 27-45); et quod Divinum spectet in omni quod facit infinitum ac aeternum (n. {1}46-69). Infinitum ac aeternum quod Dominus in formando suo caelo ex hominibus spectat, est quod illud amplietur in infinitum ac in aeternum; et sic quod in fine suae creationis constanter habitet. Haec creatio infinita ac aeterna est, quam Dominus providit per creationem universi, et in illa creatione est constanter per Divinam suam Providentiam. [2.] Quis potest tam expers rationis esse, qui ex doctrina ecclesiae scit et credit, quod Deus sit infinitus et aeternus, (in Doctrina enim omnium Ecclesiarum in Christiano orbe est, quod Deus Pater, Deus Filius et Deus Spiritus Sanctus, sit infinitus, aeternus, increatus, omnipotens; videatur Symbolum Athanasianum;) et non affirmat cum audit, quod non possit aliter quam spectare infinitum ac aeternum in magno opere suae creationis? Quid aliud potest dum ex Se? tum quod illud spectet in humano genere, ex quo format illud suum caelum. Quid nunc Divina Providentia potest aliud pro fine habere quam reformationem generis humani et ejus salvationem? Et nemo reformari potest a se per suam prudentiam, sed a Domino per Divinam Ipsius Providentiam. Inde sequitur, quod nisi Dominus ducit hominem unoquovis momento etiam minutissimo, homo recedat a via reformationis et pereat. [3.] Unaquaevis mutatio et variatio status mentis humanae aliquid mutat et variat in serie praesentium et inde consequentium: quid non progressive in aeternum? Est sicut telum ex arcu emissum, quod si ex collimatione minutissime declinaret a scopo, illud ad distantiam milliaris et plurium declinaret immensum. Ita foret si Dominus non unoquovis minutissimo momento duceret status mentium humanarum. Hoc facit Dominus secundum leges Divinae suae Providentiae; secundum quas etiam est, ut appareat homini sicut ipse se ducat sed praevidet Dominus quomodo se ducit, et jugiter accommodat. Quod leges permissionis etiam sint leges Divinae Providentiae, et quod omnis homo reformari et regenerari possit, et quod non aliter praedestinatum detur, videbitur in sequentibus. @1 46 pro "56"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church