Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 203

Previous Number Next Number See English 

203. Cum itaque omnis homo post mortem vivit in aeternum, et secundum vitam suam sortitur locum vel in caelo vel in inferno, ac utrumque tam caelum quam infernum, erit in forma, quae ut unum aget, ut prius dictum est; et nemo in illa forma alium locum potest sortiri quam suum; sequitur quod genus humanum in toto terrarum orbe sit sub auspicio Domini et unusquisque ab infantia usque ad vitae suae finem in singularissimis ab Ipso ducatur, ac praevideatur et simul provideatur locus ejus. [2.] Ex quibus patet, quod Divina Domini Providentia sit universalis quia est in singularissimis et quod hoc sit infinita ac aeterna creatio, quam Dominus Sibi providit per creationem universi. De hac universali Providentia homo non videt aliquid et si videret, illa non potest aliter apparere coram oculis ejus, quam sicut a praetereuntibus apparent sparsi acervi et congestae strues, ex quibus formanda est domus; at a Domino sicut magnificum Palatium jugiter in sua constructione, et in sua amplificatione.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church