204. (v.) Quod Caelum et Infernum in tali forma sit.- Quod caelum in forma humana sit, in opere De Caelo et Inferno, Londini, 1758 edito (n. 59-102), notum factum est; et quoque in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia; et quoque in hac transactione aliquoties: quare illa ulterius confirmare supersedeo. Dicitur quod infernum etiam in forma humana sit sed est in forma humana monstrosa, in quali est diabolus, per quem intelligitur infernum in toto complexu. In forma humana est, quia etiam illi qui ibi sunt, nati sunt homines, et illis quoque sunt binae illae facultates humanae quae vocantur libertas et rationalitas tametsi libertate abusi sunt ad volendum et faciendum malum, et rationalitate ad cogitandum et confirmandum illud.