Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 205

Previous Number Next Number See English 

205. (vi.) Quod illi qui solam naturam et solam prudentiam humanam agnoverunt, faciant infernum; et qui Deum et Divinam Ipsius Providentiam agnoverunt, faciant caelum.- Omnes qui malam vitam agunt, interius agnoscunt naturam, et solam prudentiam humanam harum agnitio latet intus in omni malo, utcunque circumvelatur bonis et veris haec sunt modo vestes mutuo petitae, aut sicut serta ex flosculis qui pereunt, circumposita ne malum in sua nuditate appareat. Quod omnes qui malam vitam agunt, interius agnoscant solam naturam et solam prudentiam humanam, ex communi illa circumvelatione non scitur, per illam enim hoc subducitur visui: at quod usque agnoscant, constare potest ex origine et causa agnitionis illarum; quae ut detegatur, dicetur, unde et quid propria prudentia; deinde unde et quid Divina Providentia; postea, quinam et quales hi et illi sunt; et demum, quod qui Divinam Providentiam agnoscunt, in caelo sint, et qui propriam prudentiam in inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church