Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 206

Previous Number Next Number See English 

206. Unde et quid propria prudentia.- Est illa ex proprio hominis, quod est natura ejus, et vocatur anima ejus ex parente. Id proprium est amor sui et inde amor mundi, aut amor mundi et inde amor sui. Amor sui talis est, ut se solum spectet, et alios vel sicut viles vel sicut nihili; si quosdam ut aliquid, est quamdiu illum honorant et colunt. Intime in illo amore, sicut conatus fructificandi et prolificandi in semine, latet quod velit fieri magnas, et si potest, fieri rex, et si tunc potest, fieri deus. Talis est diabolus, quia ille est ipse amor sui hic talis est ut se ipsum adoret, et non alicui faveat, nisi qui etiam illum adorat; alium diabolum sibi similem odio habet, quia vult solus adorari. Quoniam non dari potest aliquis amor absque sua consorte, et consors amoris seu voluntatis in homine vocatur intellectus, cum amor sui intellectui consorti suae inspirat suum amorem, fit ille ibi fastus, qui est fastus propriae intelligentiae inde est propria prudentia. [2.] Nunc quia amor sui vult solus Dominus mundi esse, ita quoque deus, ideo concupiscentiae mali, quae sunt derivationes ejus, in se habent vitam ex illo similiter perceptiones concupiscentiarum, quae sunt astutiae similiter etiam concupiscentiarum jucunda quae sunt mala, et illorum cogitationes quae sunt falsa. Omnia sunt sicut servi et ministri sui domini, et ad omnem ejus nutum agunt, nescientes quod non agant, sed quod agantur aguntur ab amore sui per fastum propriae intelligentiae. Inde est, quod in omni malo ex origine sua lateat propria prudentia. [3.] Quod etiam lateat agnitio solius naturae, est quia occlusit fenestram tecti sui, per quam patet caelum, et quoque fenestras laterum, ne videat et audiat quod solus Dominus regat omnia, et quod natura in se mortua sit, et quod proprium hominis sit infernum, et inde amor proprii diabolus; et tunc fenestris clausis ille est in tenebris, et ibi facit sibi focum, ad quem ille cum sua consorte sedet, et pro natura contra Deum, et pro propria prudentia contra Divinam Providentiam amice ratiocinantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church