207. Unde et quid Divina Providentia.- Est Divina operatio apud hominem, qui amorem sui removit; amor enim sui est, ut dictum est, diabolus, ac concupiscentiae et harum jucunda sunt mala regni ejus, quod est infernum; quo remoto, intrat Dominus cum affectionibus amoris proximi, et aperit fenestram tecti ejus, et dein fenestras laterum, et facit ut videat quod caelum sit, quod vita post mortem, et quod aeterna felicitas; et per lucem spiritualem et simul per amorem spiritualem tunc influentes, facit illum agnoscere, quod Deus per Divinam suam Providentiam regat omnia.