Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 208

Previous Number Next Number See English 

208. Quinam et quales hi et illi sunt.- Illi qui Deum, et Divinam Ipsius Providentiam agnoscunt, sunt sicut angeli caeli, qui aversantur duci a semet, et amant duci a Domino. Indicium quod ducantur a Domino, est quod ament proximum. At qui naturam et propriam prudentiam agnoscunt, sunt sicut spiritus inferni, qui aversantur duci a Domino, et amant duci a semet: qui si fuerunt magnates Regni, volunt dominari super omnia: similiter si fuerunt primates ecclesiae si fuerunt judices, pervertunt judicia, et dominatum super leges exercent; si fuerunt docti, scientifica applicant ad confirmandum proprium hominis et naturam si negotiatores fuerunt, agunt latrones; si coloni fuerunt, agunt {1}fures. Omnes sunt hostes Dei, et subsannatores Divinae Providentiae. @1 fures pro "furfures"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church