Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 209

Previous Number Next Number See English 

209. Mirabile est, quod cum aperitur talibus caelum, et dicitur quod insaniant, et id quoque ad ipsam illorum perceptionem, quod fit per influxum ac illustrationem, manifestatur, usque tamen ex indignatione occludunt sibi caelum, et spectant in terram, sub qua est infernum. Hoc fit cum illis in mundo spirituali, qui adhuc extra infernum sunt, ac tales: ex quo patet error illorum, qui cogitant, "Si videro caelum, et audivero angelos mecum loquentes, agnoscam." Sed intellectus illorum agnoscit, at si non simul voluntas, usque non agnoscunt: nam amor voluntatis inspirat intellectui quicquid vult, et non vicissim immo delet omne quod in intellectu non a semet est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church