Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 210

Previous Number Next Number See English 

210. (vii) Quod omnia haec non fieri possint, nisi appareat homini quod ex se cogitet et ex se disponat.- Quod nisi appareat homini, sicut vivat ex se, et sic quod cogitet et velit, loquatur et agat sicut a se, homo non foret homo, in praecedentibus plene demonstratum est; ex quo sequitur, quod nisi homo omnia quae functionis et vitae ejus sunt, disponat sicut ex propria prudentia, non possit duci et disponi ex Divina Providentia; foret enim sicut qui staret remissis manibus, aperto ore, occlusis oculis, et retracto spiritu, in exspectatione influxus; ita exueret se humano, quod illi est ex perceptione et sensatione, quod vivat, cogitet, velit, loquatur et agat sicut ex se; et simul tunc exueret se binis suis facultatibus, quae sunt libertas et rationalitas, per quas distinguitur a bestiis quod absque apparentia illa non foret alicui homini receptivum et reciprocum, et sic non immortalitas, in hac transactione supra, et in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstratum est. [2.] Quare si vis duci a Divina Providentia, utere prudentia, sicut servus et minister, qui fideliter dispensat bona domini sui. Prudentia illa est mina, quae data est servis ad negotiandum, cujus rationem reddent (Luc. xix. 13-{1}28; Matth. xxv 14-31) Ipsa prudentia apparet homini sicut propria, et tamdiu ut propria creditur, quamdiu homo tenet infensissimum hostem Dei et Divinae Providentiae, qui est amor sui, inclusum. Hic habitat in interioribus cujusvis hominis ex nativitate; si illum non cognoscis, (vult enim non cognosci,) habitat secure, et custodit portam, ne ab homine aperiatur, et sic a Domino ejiciatur. Porta illa ab homine aperitur, per quod mala fugiat ut peccata sicut a se, cum agnitione quod a Domino. Haec prudentia est, cum qua Divina Providentia unum agit. @1 28 pro "25"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church