Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 211

Previous Number Next Number See English 

211. Quod Divina Providentia tam oculte operetur, ut vix aliquis sciat quod sit, est ne homo pereat. Nam proprium hominis, quod est voluntas ejus, nusquam unum agit cum Divina Providentia; est proprio hominis inimicitia innata contra illam; est enim illud serpens qui seduxit primos parentes, de quo dicitur, "Inimicitiam ponam inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et inter Semen ejus, et Hoc conculcabit tibi caput (Gen. iii. 15). "serpens" est malum omnis generis, "caput" ejus est amor sui," Semen mulieris" est Dominus, "inimicitia" quae est posita, est inter amorem proprii hominis et inter Dominum, ita quoque inter propriam prudentiam hominis et inter Divinam Providentiam Domini; nam propria prudentia continua est in exaltatione capitis istius, et Divina Providentia est continua in depressione ejus. [2.] Si homo hoc sentiret, irasceretur et exacerbaretur contra Deum, ac periret; at dum non sentit illud, potest irasci et exacerbari contra homines, et contra semet, et quoque contra fortunam, per quae non perit. Inde est, quod Dominus per Divinam suam Providentiam jugiter ducat hominem in libero, ac liberum non aliter apparet homini quam sicut ejus proprium: et ducere oppositum sibi in libero, est sicut pondus grave et renitens subducere e terra per helices, per quarum vires gravitas et renisus non sentitur: et est sicut quis apud hostem est, in cujus animo est illum trucidare, quod tunc nescit; et amicus illum per ignotas vias educit, et postea animum hostis detegit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church