213. Sed scio, quod prudentia humana ferat rationale plus in suas partes, quam Divina Providentia in suas ex causa, quia haec non apparet, et illa apparet. Facilius potest recipi, quod unica Vita sit, quae Deus, et quod omnes homines recipientes vitae sint ab Ipso, ut multis prius ostensum est, et hoc tamen idem est, quia prudentia est vitae. Quis non ratiocinando loquitur pro propria prudentia et pro natura, dum ex naturali seu externo homine? At quis non ratiocinando loquitur pro Divina Providentia et pro Deo, dum ex spirituali seu interno homine? Sed quaeso, (dico ad naturalem hominem,) scribe libros, et imple illos argumentis plausibilibus, probabilibus et verosimilibus in tuo judicio solidis, unum pro propria prudentia, alterum pro natura, et postea da illos alicui angelo in manum, ac scio quod haec pauca subscripturus sit, Sunt omnia apparentiae et fallacia.