214. QUOD DIVINA PROVIDENTIA SPECTET AETERNA, ET NON ALITER TEMPORARIA, QUAM QUANTUM CONCORDANT CUM AETERNIS. Quod Divina Providentia spectet aeterna, et non aliter temporaria, quam quantum unum faciunt cum aeternis in hoc ordine demonstrandum est:
(i.) Quod temporaria se referant ad dignitates et divitias, ita ad honores et lucra, in mundo. (ii.) Quod aeterna se referant ad honores et opes spirituales, quae sunt amoris et sapientiae, in caelo. (iii.) Quod temporaria ac aeterna separentur ab homine, sed conjungantur a Domino. (iv.) Quod temporariorum ac aeternorum conjunctio sit Divina Domini Providentia.