Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 215

Previous Number Next Number See English 

215. (i.) Quod temporaria se referant ad dignitates et divitias, ita ad honores et lucra in mundo.- Sunt multa temporaria, sed usque omnia se referunt ad dignitates et divitias. Per temporaria intelliguntur illa quae vel cum tempore pereunt; vel quae cum vita hominis in mundo solum desinunt; per aeterna autem intelliguntur, quae non cum tempore, ita non cum vita in mundo pereunt et desinunt. Quoniam, ut dictum est, omnia temporaria se referunt ad dignitates et divitias, interest scire haec sequentia, nempe, Quid et unde dignitates et divitiae sunt: qualis amor illarum propter illas est, et qualis amor illarum propter usus: quod bini illi amores inter se distincti sint sicut infernum et caelum: quod discrimen illorum amorum aegre ab homine sciatur. Sed de singulis his distincte. [2.] Primo: Quid et unde dignitates et divitiae. Dignitates et divitiae fuerunt prorsus aliae antiquissimis temporibus, quam factae sunt postea successive. Dignitates antiquissimis temporibus non aliae fuerunt, quam quales sunt inter parentes et liberos quae dignitates fuerunt dignitates amoris, plenae respectu et veneratione, non propter nativitatem ex illis, sed propter instructionem et sapientiam ex illis, quae est altera nativitas, in se spiritualis, quia erat spiritus illorum. Haec sola dignitas fuit antiquissimis temporibus, quia tunc habitarunt gentes, familiae, et domus seorsim, et non sub imperiis sicut hodie. Paterfamilias erat, apud quem illa dignitas erat. Haec tempora a veteribus dicta fuerunt saecula aurea. [3.] At post illa tempora successive invasit amor dominandi ex solo jucundo amoris illius; et quia tunc simul invasit inimicitia et hostilitas contra illos, qui non se submittere volebant, ex necessitate congregaverunt se gentes, familiae et domus in coetus, et sibi praefecerunt, quem principio vocabant judicem, et postea principem, et demum regem et imperatorem: et quoque tunc coeperunt se munire per turres, aggeres, et muros. Ex judice, principe, rege ac imperatore, ut a capite in corpus, invasit sicut contagium libido dominandi in plures, inde gradus dignitatum orti sunt, et quoque honores secundum illas; et cum illis amor sui, et fastus propriae prudentiae. [4.] Simile factum est cum amore divitiarum. Antiquissimis temporibus, quando gentes et familiae inter se distincte habitabant, non fuit alius amor divitiarum quam quod possiderent necessaria vitae, quae sibi comparaverunt per greges et armenta, perque agros, campos et hortos, ex quibus illis erat victus. Inter necessaria vitae illorum, erant etiam domus decorae, omnis generis utensilibus ornatae, et quoque vestes: in studio et opera omnium illorum, fuerunt parentes, liberi, famuli, ancillae, qui in domo. [5.] At postquam amor dominandi invasit, et hanc rempublicam destruxit, etiam amor possidendi opes ultra necessitates invasit, et crevit in fastigium, ut possidere omnium aliorum opes vellet. Sunt illi bini amores sicut consanguinei; qui enim vult dominari super omnia, vult etiam possidere omnia, nam sic omnes fiunt servi, et illi soli domini. Hoc patet manifeste ex illis in gente pontificia, qui dominatum suum exaltaverunt usque in caelum ad thronum Domini, super quo se posuerunt quod etiam conquirant totius terrae opes, ac thesauros amplificent absque fine. [6.] Secundo: Qualis amor dignitatum et divitiarum propter illas est; et qualis amor dignitatum et divitiarum propter usus est. Amor dignitatum et honorum propter dignitates et honores, est amor sui, proprie amor dominandi ex amore sui, ac amor divitiarum et opum propter divitias et opes, est amor mundi, proprie amor possidendi aliorum bona quacunque arte. Amor autem dignitatum et divitiarum propter usus, est amor usuum, qui idem est cum amore proximi nam id propter quod homo agit, est finis a quo, et est primum seu primarium, et reliqua sunt media et sunt secundaria. [7.] Quod ad amorem dignitatum et honorum propter illas, qui idem est cum amore sui, proprie cum amore dominandi ex amore sui, est amor proprii et proprium hominis est omne malum: inde est, quod dicatur quod homo nascatur in omne malum, et quod hereditarium ejus non sit nisi quam malum. Hereditarium hominis est proprium ejus, in quo est, et in quod venit per amorem sui, et praecipue per amorem dominandi ex amore sui; nam homo, qui in illo amore est, non spectat nisi semet, et sic in proprium suum immergit suas cogitationes et affectiones. Inde est, quod amori sui insit amor malefaciendi. Causa est, quia non amat proximum, sed se solum et qui se solum amat, non videt alios quam extra se, vel sicut viles, vel sicut nihili, quos contemnit prae se, quibus inferre malum nihili pendit. [8.] Ex eo est, quod qui in amore dominandi ex amore sui est, nihili pendat proximum defraudare, cum ejus uxore adulterari, illum blasphemare, vindictam contra illum usque ad necem spirare, in illum saevire, et similia alia. Hoc trahit homo ex eo, quod ipse diabolus non aliud sit, quam amor dominandi ex amore sui, cum quo conjunctus est, et a quo ducitur; et qui ducitur a diabolo, hoc est, inferno, ducitur in omnia illa mala ac ducitur continue per jucunda istorum malorum. Inde est, quod omnes qui in inferno sunt, velint omnibus malefacere; at qui in caelo sunt, velint omnibus benefacere. Ex oppositione illa, existit id quod in medio est, in quo est homo, et est in illo sicut in aequilibrio, ut possit se vel ad infernum vel ad caelum vertere et quantum favet malis amoris sui, tantum se convertit ad infernum at quantum removet illa a se, tantum se convertit ad caelum. [9.] Datum est mihi sentire, quale et quantum est jucundum amoris dominandi ex amore sui. Missus sum in illum, cognoscendi causa; et fuit tale, ut excederet omnia jucunda quae in mundo sunt erat jucundum totius mentis ab intimis ad ultima ejus, in corpore autem non aliter sentiebatur quam sicut volupe et lubens intumescente pectore et quoque datum est sentire, quod ex illo jucundo sicut ex suo fonte scaturirent jucunda omnium malorum, ut adulterandi, vindicandi, defraudandi, blasphemandi, in genere malefaciendi. Simile jucundum etiam inest amori possidendi aliorum opes quacunque arte, et ex illo concupiscentiis, quae sunt derivationes sed tamen non in illo gradu, nisi sit conjunctus cum amore sui. Quod autem dignitates et divitias non propter illas, sed propter usus, attinet, non est amor dignitatum et divitiarum, sed amor usuum, cui dignitates et divitiae inserviunt pro mediis hic amor est caelestis: sed de hoc plura in sequentibus. [10.] Tertio: Quod bini illi amores inter se distincti sint sicut infernum et caelum, patet a nunc dictis, quibus haec adjiciam: quod omnes qui in amore dominandi ex amore sui sunt, quoad spiritum in inferno sint, quicunque sint, sive magni sive parvi; et quod omnes qui in illo amore sunt, in amore omnium malorum sint, quae si non faciunt, usque in spiritu suo licita credunt, et inde corpore faciunt, quando non dignitas et honor, ac timor legis obstant: et quod plus est, amor dominandi ex amore sui intime in se recondit odium contra Deum, consequenter contra Divina quae ecclesiae sunt, ac imprimis contra Dominum. Si agnoscunt Deum, hoc faciunt solum ore et si Divina ecclesiae, hoc faciunt ex timore jacturae honoris. Causa, quod ille amor intime recondat odium contra Dominum, est quia intime in illo amore est, quod velit esse Deus, se solum enim colit et adorat. Inde est, quod si quis illum honorat, usque eo, ut dicat quod ei Divina sapientia sit, et quod sit numen orbis, illum corde amet. [11.] Aliter est cum amore dignitatum et divitiarum propter usus; hic amor est caelestis, quia, ut dictum est, est idem cum amore proximi. Per usus intelliguntur bona et inde per facere usus intelligitur facere bona; et per facere usus seu bona, intelligitur servire aliis ac ministrare illis. Hi tametsi in dignitate et in opulentia sunt, usque dignitatem et opulentiam non spectant aliter quam ut media ad faciendum usus, ita ad serviendum et ad ministrandum. Hi sunt qui intelliguntur per haec Domini verba, "Quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester minister: et quisquis voluerit .... esse primus, esse debebit vester servus" (Matth. xx. 26, 27):

hi etiam sunt, quibus dominatio in caelo a Domino concreditur est enim illis dominatio medium faciendi usus seu bona, ita serviendi, et cum usus seu bona sunt fines seu amores, tunc non illi dominantur, sed Dominus, nam omne bonum est ab Ipso. [12.] Quarto: Quod discrimen illorum aegre ab homine sciatur, est quia plerique, qui in dignitate et in opulentia sunt, etiam usus faciunt, sed non sciunt num usus faciant propter se aut num propter usus et eo minus, quia amori sui et mundi inest plus ignis et ardoris faciendi usus, quam illis qui non in amore sui et mundi sunt; sed priores faciunt usus propter famam aut propter lucrum, ita propter se sed qui faciunt usus propter usus, seu bona propter bona, illi non a se faciunt illa sed a Domino. [13.] Discrimen inter illos aegre ab homine potest cognosci ex causa, quia homo nescit, num ducatur a diabolo, vel num a Domino ille qui ducitur a diabolo, usus facit propter se et mundum, at qui ducitur a Domino, usus facit propter Dominum et caelum; et omnes illi usus faciunt a Domino, qui fugiunt mala ut peccata, at omnes illi usus faciunt a diabolo, qui non fugiunt mala ut peccata; malum enim est diabolus, ac usus seu bonum est Dominus. Inde et non aliunde cognoscitur discrimen. Utrumque in externa forma apparet simile, sed in interna forma sunt prorsus dissimilia: unum est sicut aurum, in quo intus est scoria, at alterum sicut aurum in quo intus est purum aurum; et est unum sicut fructus arte factus, qui apparet in externa forma sicut fructus ex arbore, cum tamen est cera colorata, in qua intus est pulvis aut bitumen; at alterum sicut fructus nobilis, sapore et odore amoenus, in quo intus sunt semina.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church