216. (ii.) Quod aeterna se referant ad honores et opes spirituales, quae sunt amoris et sapientiae, in caelo.- Quoniam naturalis homo jucunda amoris sui, quae etiam sunt jucunda concupiscentiarum mali, vocat bona, et quoque confirmat quod sint bona, ideo honores et opes vocat benedictiones Divinas. At cum naturalis ille homo videt, quod mali aeque ac boni ad honores evehantur et ad opes promoveantur, et magis cum videt quod boni in contemptu et in paupertate sint, et mali in gloria et opulentia, secum cogitat, "Quid hoc? Non potest esse Divinae Providentiae; nam si illa regeret omnia, accumularet bonos honoribus et opibus, et afflictaret malos paupertate et contemptu, et sic adigeret malos ad agnoscendum, quod Deus et quod Divina Providentia sint." [2.] Sed naturalis homo nisi illustratus a spirituali homine, hoc est, nisi simul spiritualis sit, non videt quod honores et opes possint esse benedictiones; et quoque quod possint esse maledictiones; et quod cum benedictiones sunt, a Deo sint, et quod cum maledictiones sunt, a diabolo sint. Quod etiam dentur honores et opes a diabolo, notum est, nam ex eo vocatur ille princeps mundi. Nunc quia nescitur ubinam honores et opes sunt benedictiones, ac ubinam sunt maledictiones, dicendum est sed in hoc ordine:- (1.) Quod honores et opes sint benedictiones, et quod sint maledictiones. (2.) Quod honores et opes, quando sunt benedictiones, sint spirituales ac aeternae; at quod dum sunt maledictiones, sint temporariae et caducae. (3.) Quod honores et opes, quae sunt maledictiones, respective ad honores et opes quae sunt benedictiones, sint sicut non aliquid ad omne; ac sicut quod in se non est, ad id quod in se est.