Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 217

Previous Number Next Number See English 

217. Nunc tria illa momenta per se illustranda sunt. Primo: Quod honores et opes sint benedictiones, et quod sint maledictiones. Communis experientia testatur, quod tam pii quam impii, sive tam justi quam injusti, hoc est, tam boni quam mali, in dignitatibus et opibus sint et tamen a nemine negari potest, quin impii et injusti, hoc est, mali in infernum veniant, ac pii et justi, hoc est, boni in caelum. Quoniam hoc verum est, sequitur quod dignitates et divitiae, seu honores et opes, sint vel benedictiones vel maledictiones, et quod apud bonos sint benedictiones, et quod apud malos sint maledictiones. In opere De Caelo et Inferno, Londini, anno 1758, edito (n. 357-365), ostensum est, quod tam divites quam pauperes, et tam magni quam parvi, in caelo sint, et quoque in inferno ex quo patet, quod dignitates et divitiae apud illos qui in caelo sunt, in mundo fuerint benedictiones, et quod apud illos. qui iii inferno sunt, in mundo fuerint maledictiones. [2.] Unde autem est, quod sint benedictiones, et unde est quod sint maledictiones, quisque potest, si modo aliquid de ea re ex ratione cogitat, scire quod nempe sint benedictiones apud illos, qui non cor in illis ponunt, et quod sint maledictiones apud illos qui cor in illis ponunt. Cor ponere in illis, est se amare in illis, et cor non ponere in illis, est usus et non se amare in illis. Quid et quale discrimen inter binos illos amores est, supra (n. 215) dictum. est: quibus addendum est, quod dignitates et opes quosdam seducant, et quosdam non seducant: seducunt dum excitant amores proprii hominis, qui est amor sui, qui quod sit amor inferni, qui vocatur diabolus, supra etiam dictum est at non seducunt, dum illum amorem non excitant. [3.] Quod tam mali quam boni evehantur ad honores, et promoveantur ad opes, est quia mali aeque ac boni usus faciunt, sed mali propter honores et lucra suae personae, at boni propter honores et lucra ipsius rei; hi spectant honores et lucra rei, ut causas principales, ac honores et lucra suae personae ut causas instrumentales; mali autem spectant honores et lucra personae ut causas principales, ac honores et lucra rei ut causas instrumentales. Sed quis non videt, quod persona, ejus functio et honor, sit propter rem, quam administrat, et non vicissim? Quis non videt, quod judex sit propter justitiam, magistratus propter rem communem, et rex propter regnum, et non vicissim? Quare etiam quisque in dignitate et honore, secundum leges regni, est secundum rei dignitatem, in cujus functione est: et quod discrimen sit sicut inter principale et instrumentale? Ille qui honorem rei sibi seu suae personae tribuit, apparet in mundo spirituali, dum id repraesentatur, sicut homo inversus corpore, pedibus sursum et capite deorsum. [4.] Secundo: Quod dignitates et opes, quando sunt benedictiones, sint spirituales ac aeternae; et quod quando sunt maledictiones, sint temporariae et caducae. Dignitates et opes in caelo sunt sicut in mundo, nam sunt ibi regimina, et inde administrationes et functiones, et quoque sunt negotiationes, et inde opes, quoniam sunt societates et coetus. Universum caelum distinctum est in bina regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale; et unumquodvis regnum in innumeras societates, majores et minores, quae omnes et in quibus omnes secundum differentias amoris et inde sapientiae, ordinatae sunt; societates regni caelestis secundum differentias amoris caelestis, qui est amor in Dominum; et societates regni spiritualis secundum differentias amoris spiritualis, qui est amor erga proximum. Quia tales societates sunt, et omnes qui in illis sunt, fuerunt homines in mundo, et inde apud se retinent amores quos in mundo habuerunt, cum differentia quod illi tunc spirituales sint, et quod ipsae dignitates et opes sint spirituales in regno spirituali, ac caelestes in regno caelesti consequenter quod illis dignitates et opes prae aliis sint, quibus amor et sapientia prae aliis sunt, qui sunt, quibus dignitates et opes fuerunt benedictiones in mundo. [5.] Ex his constare potest, quales sunt dignitates et opes spirituales, quod sint rei et non personae. Persona quidem {1}quae in dignitate ibi est, in magnificentia et gloria est, qualis est regum in terris; sed usque non spectant ipsam dignitatem ut aliquid, sed usus, in quorum administratione et functione sunt. Recipiunt quidem honores, quisque suae dignitatis, at ipsi non tribuunt sibi illos, sed ipsis usibus; et quia omnes usus sunt a Domino, tribuunt illos Domino, a quo: tales itaque sunt dignitates et opes spirituales, quae aeternae sunt. [6.] Aliter vero fit illis, quibus dignitates et opes in mundo fuerunt maledictiones; hi quia illas sibi tribuerunt, et non usibus, et quia non voluerunt quod usus dominarentur super illos, sed illi super usus, quos reputaverunt ut usus, quantum suo honori et suae gloriae inserviverunt, ideo in inferno sunt, et ibi vilia mancipia, in contemptu et miseria; quare quia dignitates et opes illae pereunt, dicuntur temporariae et caducae. De his et illis ita docet Dominus, "Ne reponite vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea corrumpit, et ubi fures perfodiunt et furantur: recondite autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non perfodiunt, neque furantur nam ubi est thesaurus vester,..etiam est cor vestrum (Matth. vi. 19-21). [7.] Tertio: Quod dignitates et opes quae sunt maledictiones, respective ad dignitates et opes quae sunt benedictiones, sint sicut non aliquid ad omne; et sicut quod non in se est, ad id quod in se est. Omne quod perit, et non fit aliquid, intus in se non est aliquid, est quidem extus aliquid, immo apparet sicut multum, et quibusdam sicut omne, quamdiu durat, sed non intus in se. Est sicut superficies, intra quam non est aliquid et est sicut persona theatri in regia veste, dum ludus finitur at quod manet in aeternum, id in se perpetuo est aliquid, ita omne; et quoque Est, quia non desinit esse. @1 quae (cum Doctore Tafel) pro "qui"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church