Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 218

Previous Number Next Number See English 

218. (iii.) Quod temporaria ac aeterna separentur ab homine, sed quod conjungantur a Domino: quod ita sit, est quia omnia hominis sunt temporaria, ex quibus homo potest vocari temporarius, ac omnia Domini sunt aeterna, ex quibus Dominus vocatur Aeternus ac temporaria sunt quae finem habent et pereunt, at aeterna sunt quae non finem habent, et non pereunt. Quod haec duo non conjungi possint, nisi quam per infinitam sapientiam Domini, et sic quod a Domino conjungi possint, et non ab homine, quisque potest videre. Ut autem sciatur, quod illa duo ab homine separentur, et a Domino conjungantur, demonstrandum est in hoc ordine. (1.) Quid temporaria et quid aeterna. (2.) Quod homo sit temporarius in se, et quod Dominus sit aeternus in Se; et quod inde ab homine non possit procedere nisi quam temporarium, et quod a Domino non nisi quam aeternum. (3.) Quod temporaria separent aeterna a se, et quod aeterna conjungant temporia sibi. (4.) Quod Dominus conjungat hominem Sibi per apparentias. (5.) Et quod per correspondentias.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church