Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 219

Previous Number Next Number See English 

219. Sed haec momenta singillatim per se illustranda et confirmanda sunt. Primo: Quid temporaria, et quid aeterna. Temporaria sunt omnia illa quae propria naturae sunt, et quae inde sunt propria homini. Propria naturae sunt imprimis spatia et tempora, utraque cum limite et termino propria hominis inde sunt quae ejus proprie{1} voluntatis et proprii intellectus sunt, et quae inde ejus affectionis et cogitationis, imprimis quae ejus prudentiae quae quod finita et limitata sint, notum est. Aeterna autem sunt omnia quae propria Domini sunt, et ex Ipso sunt sicut propria homini. Propria Domini sunt omnia infinita ac aeterna, ita absque tempore, consequenter absque limite et absque fine: illa quae sunt inde sicut propria homini, similiter infinita ac aeterna sunt; verum nihil horum est hominis, sed sunt solius Domini apud illum. [2.] Secundo: Quod homo sit temporarius in se, et quod Dominus sit aeternus in se; et quod inde ab homine non possit procedere nisi quam temporarium, et quod a Dominio non nisi quam aeternum. Quod homo in se temporarius sit, et quod Dominus in se aeternus, supra dictum est. Quoniam non aliud ab aliquo potest procedere quam quod in ipso est, sequitur quod ab homine non possit aliud procedere quam temporarium, et a Domino non aliud quam aeternum: non enim potest a finito procedere infinitum; quod possit procedere est contradictorium: verum usque potest a finito procedere infinitum, at non a finito sed ab infinito per illud. Vicissim etiam, non potest ab infinito procedere finitum, quod possit procedere, est etiam contradictorium; at ab infinito potest produci finitum, at hoc non est procedere, sed est creare: de qua re videatur Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, a principio ad finem: quare si a Domino procedit finitum, ut fit in multis apud hominem, non procedit a Domino, sed ab homine; et potest dici a Domino per hominem, quia ita apparet. [3.] Hoc potest illustrari per haec Domini verba, "Sermo vester erit Immo immo, Non non, quod ultra haec est, ex malo est" (Matth. v. 37);

talis sermo est omnibus in tertio caelo; illi enim nusquam ratiocinantur de rebus Divinis, num ita sit vel non ita sit, sed in se a Domino vident, quod ita sit vel non ita; quare ratiocinari de rebus Divinis num ita sint vel non, est quia ratiocinator non videt illa a Domino, sed vult videre a semet et quod homo a semet videt, est malum. Sed usque vult Dominus non modo ut homo cogitet et loquatur de rebus Divinis, sed etiam ratiocinetur de illis, ob finem ut videat quod ita sit vel non ita ac illa cogitatio, loquela aut ratiocinatio, modo pro fine habeat ut videat veritatem, dici potest esse a Domino apud hominem, sed est ab homine, usque dum veritatem videt et illam agnoscit. Interea est solum a Domino, quod possit cogitare, loqui et ratiocinari hoc enim potest ex binis facultatibus, quae vocantur libertas et rationalitas, quae facultas sunt homini a solo Domino. [4.] Tertio: Quod temporaria separent aeterna a se, et quod aeterna conjungant temporaria sibi. Per quod temporaria separent aeterna a se, intelligitur quod homo qui temporarius est ex temporariis in se: et per quod aeterna conjungant temporaria sibi, intelligitur quod Dominus qui aeternus est ex aeternis in Se, ut supra dictum est. In praecedentibus ostensum est quod sit conjunctio Domini cum homine, et reciproca hominis cum Domino; sed quod reciproca hominis cum Domino non sit ab homine, sed a Domino; tum quod voluntas hominis in adversum eat cum voluntate Domini seu quod idem, propria prudentia hominis cum Divina Providentia Domini. Ex illis hoc sequitur, quod homo ex temporariis suis separet aeterna Domini a se, sed quod Dominus conjungat aeterna sua temporariis hominis, hoc est, Se homini et hominem Sibi. De his quia multis actum est in praecedentibus, non opus est illa pluribus confirmare. [9.] Quarto: Quod Dominus conjungat hominem Sibi per apparentias. Apparentia enim est, quod homo ex se amet proximum, faciat bonum, et loquatur verum. Haec nisi apparerent homini sicut ab illo, non amaret proximum, faceret bonum et loqueretur verum, ita non conjungeretur Domino. Sed quia a Domino est amor, bonum et verum, patet quod Dominus per apparentias conjungat hominem Sibi. Sed de hac apparentia, et de conjunctione Domini cum homine, et de reciproca hominis cum Domino per illam, multis supra actum est. [6.] Quinto: Quod Dominus conjungat hominem Sibi per correspondentias; hoc fit medio Verbo, cujus sensus litterae ex meris correspondentiis consistit quod per illum sensum sit conjunctio Domini cum homine, et reciproca hominis cum Domino, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, a principio ad finem, ostensum est. @1 for proprie read propriae I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church