Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 220

Previous Number Next Number See English 

220. (iv.) Quod temporariorum ac aeternorum conjunctio apud hominem sit Divina Domini Providentia.- Sed haec quia non in primam intellectus perceptionem possunt cadere, nisi prius redigantur in ordinem, ac secundum illum evolvantur et demonstrentur, quare hic erit illorum ordo:

(i.) Quod ex Divina Providentia sit, quod homo per mortem exuat naturalia ac temporaria, ac induat spiritualia ac aeterna. (ii.) Quod Dominus per Divinum suam Providentiam conjungat Se naturalibus per spiritualia, ac temporariis per aeterna, secundum usus. (iii.) Quod Dominus conjugat Se usibus per correspondentias, et sic per apparentias secundum confirmationes ab homine. (iv.) Quod talis conjunctio temporariorum ac aeternorum sit Divina Providentia. Sed haec mittentur in clariorem lucem per explicationes. [2.] Primum: Quod ex Divina Providentia sit quod homo per mortem exuat naturalia et temporaria, ac induat spiritualia ac aeterna. Naturalia et temporaria sunt extrema ac ultima, in quae homo primum intrat, quod fit cum nascitur, ob causam ut dein possit introduci in interiora et superiora extrema enim ac ultima sunt continentia; et haec sunt in naturali mundo. Inde est quod nullus angelus et spiritus immediate creatus sit, sed quod omnes illi primum nati sint homines, et sic introducti inde illis sunt extrema ac ultima, quae in se sunt fixa et stata intra quae et a quibus interiora in nexu possunt contineri. [3.] Sed homo primum induit crassiora naturae; ejus corpus ex illis est sed haec per mortem exuit, ac retinet puriora naturae, quae proxima spiritualibus sunt, et haec sunt tunc ejus continentia. Praeterea in extremis seu ultimis sunt omnia interioria seu superiora simul, ut prius in suis locis ostensum est; quare omnis operatio Domini est a primis et ultimis simul, ita in pleno. Sed quia extrema ac ultima naturae non possunt recipere spiritualia ac aeterna, ad quae mens humana formata est, sicut illa in se sunt, et tamen homo natus est ut fiat spiritualis ac vivat in aeternum, ideo homo illa exuit, et retinet modo naturalia interiora, quae spiritualibus et caelestibus conveniunt et concordant, ac illis inserviunt pro continentibus; hoc fit per rejectionem temporariorum et naturalium ultimorum, quae est mors corporis. [4.] Secundum Quod Dominus per Divinam suam Providentiam Se conjungat naturalibus per spiritualia, ac temporariis per aeterna, secundum usus. Naturalia et temporaria non sunt solum illa quae propria naturae sunt, sed etiam illa quae propria hominum sunt in mundo naturali. Haec et illa exuit homo per mortem, ac induit spiritualia ac aeterna illis correspondentia. Quod induat haec secundum usus, multis in antecedentibus ostensum est. Naturalia quae propria naturae sunt, se referunt in genere ad tempora et spatia, et in specie ad illa quae super tellure conspiciuntur, haec homo per mortem relinquit, ac loco illorum accipit spiritualia, quae quoad faciem externam seu apparentiam similia sunt, sed non quoad faciem internam et ipsam essentiam; de qua re etiam supra actum est. [5.] Temporaria, quae propria hominum in mundo naturali sunt, in genere se referunt ad dignitates et opes, et in specie ad cujusvis hominis necessitates, quae sunt victus, amictus et habitatio. Haec quoque exuuntur et relinquuntur per mortem, ac induuntur et accipiuntur talia, quae quoad externam faciem seu apparentiam similia sunt, non autem quoad internam faciem et quoad essentiam. Omnia haec suam internam faciem et essentiam habent ex usibus temporariorum in mundo, Usus sunt bona quae vocantur bona charitatis. Ex his constare potest, quod Dominus per Divinam suam Providentiam conjungat naturalibus et temporariis spiritualia ac aeterna secundum usus. [6.] Tertium: Quod Dominus conjungat Se usibus per correspondentias, et sic per apparentias secundum confirmationes illarum ab homine. Sed quia haec non possunt non videri obscura illis qui nondum claram notionem ceperunt, quid correspondentia et quid apparentia, quare illa per exemplum illustranda et sic explicanda sunt. Omnia Verbi sunt merae correspondentiae spiritualium et caelestium; et quia correspondentiae sunt, etiam apparentiae sunt: hoc est, omnia Verbi sunt Divina Bona Divini Amoris ac Divina Vera Divinae Sapientiae, quae nuda sunt in se, sed in Verbi sensu litterae investita: quare apparent sicut homo in veste, quae statui amoris et sapientiae ejus correspondet. Ex quo patet, quod si homo confirmat apparentias, sit simile sicut confirmet quod vestes sint homines; inde apparentiae fiunt fallaciae. Aliter si homo inquirit veritates et has videt in apparentiis. [7.] Nunc quia omnes usus, seu vera et bona charitatis, quae homo facit proximo, illa vel faciat secundum apparentias, vel secundum ipsas veritates in Verbo, si illa secundum apparentias apud se confirmatas facit, in fallaciis est, at si secundum veritates, illa facit sicut oportet. Ex his constare potest, quid intelligitur per quod Dominus se conjungat usibus per correspondentias et sic per apparentias secundum confirmationes illarum ab homine. [8.] Quartum: Quod talis conjunctio temporariorum ac aeternorum sit Divina Providentia. Haec ut in quadam luce coram intellectu sistantur, illustranda sunt per bina exempla; per unum quod concernit dignitates et honores, et per alterum quod concernit divitias et opes. Utraque sunt in externa forma naturales et temporariae; in interna autem forma sunt spirituales et aeternae. Dignitates cum honoribus illarum naturales et temporariae sunt, quando homo spectat se quoad personam in illis, et non rempublicam et usus in illis; tunc enim homo non potest aliter secum interius cogitare, quam quod respublica sit propter se et non ille propter rempublicam. Est sicut rex qui cogitat quod regnum et omnes homines ibi sint propter se, et non ille propter regnum et homines ejus. [9.] At eaedem dignitates cum honoribus illarum, spirituales ac aeternae sunt, quando homo spectat se quoad personam propter rempublicam et usus, et non haec propter se. Si hoc facit, tunc homo est in veritate et in essentia dignatatis suae et honoris sui; si autem illud, tunc est in correspondentia et apparentia quas si apud se confirmat, est in fallaciis, et non aliter in conjunctione cum Domino, quam sicut illi qui in falsis sunt et inde malis, nam fallaciae sunt falsa cum quibus mala se conjungunt. Praestiterunt quidem usus et bona, sed a se et non a Domino, ita se ipsos posuerunt loco Domini. [10.] Simile est cum divitiis et opibus, quae etiam naturales et temporariae, tum spirituales et aeternae sunt. Divitiae et opes sunt naturales et temporariae apud illos qui unice illas et se in illis spectant et in his duobus omne suum volupe et jucundum at eaedem sunt spirituales et aeternae apud illos qui spectant usus bonos in illis, et in his interius volupe et jucundum; apud hos etiam exterius volupe et jucundum fit spirituale, ac temporarium fit aeternum: quare etiam hi post mortem in caelo sunt, et ibi in palatiis, quorum formae utensiles splendent ex auro et ex lapidibus pretiosis; quae tamen non aliter spectant quam externa splendentia ac pellucentia ab internis, quae sunt usus, ex quibus illis sunt ipsa voluptas et jucunditas, quae in se sunt faustitas et felicitas caeli. Sors contraria est illis, qui spectaverunt divitias et opes solum propter illas et propter se, ita propter externa et non simul interna; ita secundum apparentias, et non secundum essentias illarum: illi dum exuunt illas, quod fit dum moriuntur, induunt interna illarum; quae quia non spiritualia sunt, non possunt esse nisi quam infernalia; nam sive unum sive alterum inest, non potest utrumque simul unde pro divitiis sunt illis egestates, et pro opibus miseriae. [11.] Per usus intelliguntur non solum necessaria vitae, quae se referunt ad victum, amictum et habitationem pro se et suis, sed etiam intelligitur bonum patriae, bonum societatis, et bonum concivis. Tale bonum est negotiatio, cum illa est amor finalis, ac pecunia amor medius inserviens, modo negotiator defraudationes et malas artes ut peccata fugit et aversatur. Aliter cum pecunia est amor finalis, ac negotiatio amor medius inserviens; nam hoc est avaritia, quae est radix malorum (de qua videatur Luc. xii. 15, et parabola de illa, vers. 16-21).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church