Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 221

Previous Number Next Number See English 

221. QUOD HOMO NON INTERIUS IMMITTATUR IN VERA FIDEI, ET IN BONA CHARITATIS, NISI QUANTUM IN ILLIS POTEST TENERI USQUE AD FINEM VITAE. In Christiano orbe notum est, quod Dominus velit omnium salutem, et quoque quod omnipotens sit; quare multi ex eo concludunt, quod unumquemque possit salvare, et quod illos salvet qui implorant misericordiam Ipsius; imprimis illi qui implorant illam per formulam fidei receptae, ut Deus Pater misereatur propter Filium, imprimis si simul implorant ut fidem illam recipiant. Sed quod prorsus aliter sit, videbitur in articulo ultimo hujus transactionis, ubi explicabitur quod Dominus non possit agere contra leges Divinae suae Providentiae, quia agere contra illas, foret agere contra Divinum Amorem suum et contra Divinam Sapientiam suam, ita contra Se Ipsum ubi videbitur, quod talis immediata misericordia non dabilis sit, quia salvatio hominis fit per media, secundum quae ducere hominem non potest alius quam qui vult omnium salutem, et simul omnipotens est, ita Dominus. Media per quae homo a Domino ducitur, sunt quae vocantur leges Divinae Providentiae; inter quas etiam est haec, quod homo in vera sapientiae et in bona amoris non interius immittatur, nisi quantum in illis potest teneri usque ad finem vitae. Sed ut hoc coram ratione pateat, explicandum est in hoc ordine:-

(i.) Quod homo immitti possit in sapientiam rerum spiritualium et quoque in amorem illarum, et usque non reformari. (ii.) Quod si homo postea ab illis recedit, et in contrarium abit, profanet sancta. (iii.) Quod plura genera profanationum sint, sed quod hoc genus omnium pessimum sit. (iv.) Quod ideo Dominus non interius immittat hominem in vera sapientiae et simul in bona amoris, nisi quantum homo in illis potest teneri usque ad finem vitae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church