Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 222

Previous Number Next Number See English 

222. (i.) Quod homo immitti possit in sapientiam rerum spiritualium, et quoque in amorem illarum, et usque non reformari. Causa est, quia homini rationalitas et libertas est, per rationalitatem potest elevari in sapientiam paene angelicam, perque libertatem in amorem non absimilem amori angelico: sed usque qualis est amor, talis est sapientia; si amor est caelestis et spiritualis, fit sapientia quoque caelestis et spiritualis at vero si amor est diabolicus ac infernalis, est quoque sapientia diabolica et infernalis; haec quidem tunc potest apparere in externa forma, et sic coram aliis, sicut caelestis et spiritualis, sed in interna forma, quae est ipsa essentia ejus, est diabolica et infernalis, non extra illum, sed intra illum. Quod talis sit, non apparet hominibus, quia homines naturales sunt, ac naturaliter vident et audiunt, et forma externa est naturalis: sed quod talis sit, apparet angelis, quia angeli spirituales sunt, ac spiritualiter vident et audiunt, et forma interna est spiritualis. [2.] Ex his patet, quod homo immitti possit in sapientiam rerum spiritualium, et quoque in amorem illarum, et usque non reformari, sed tunc solum in amorem illarum naturalem, non autem in amorem illarum spiritualem. Causa est, quod homo semet possit immittere in amorem naturalem, sed solus Dominus in amorem spiritualem et qui in hunc immissi sunt, illi reformantur: at qui in illum solum immissi sunt, non reformantur hi enim sunt plerique hypocritae, et plures ex ordine Jesuitico, qui interius non aliquid Divini credunt, sed exterius cum Divinis sicut harioli ludunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church