Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 223

Previous Number Next Number See English 

223. Per multam experientiam in mundo spirituali datum est scire, quod homo in se possideat facultatem intelligendi arcana sapientiae, sicut ipsi angeli. Nam vidi diabolos ignitos, qui dum arcana sapientiae audiverunt, quod non modo intellexerint illa, sed etiam ex rationalitate sua locuti sint illa, at ut primum redierunt ad amorem suum diabolicum, non intellexerunt, sed pro illis contraria, quae erant insaniae, et hanc tunc vocaverunt sapientiam: immo datum est audire, quod cum in statu sapientiae erant, riderent suam insaniam, et cum in statu insaniae erant, riderent sapientiam. Homo qui in mundo talis fuerat, post mortem cum fit spiritus, ut plurimum mittitur in statum alternum sapientiae et insaniae, ut videat hanc ab illa. Sed tametsi ex sapientia vident se insanire, usque dum illis datur optio, quod fit cuilibet, immittunt se in statum insaniae, et illum amant, et tunc statum sapientiae odio habent: causa est, quia internum eorum fuit diabolicum, ac externum sicut Divinum. Hi sunt qui intelliguntur per diabolos qui se lucis angelos faciunt; et per illum qui in domo nuptiarum non fuit indutus veste nuptiarum, ac ejectus in tenebras exteriores (Matth. xxii. 11-13).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church