Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 236

Previous Number Next Number See English 

236. Enumerabuntur nunc aliqua quae permissionis sunt, et usque secundum leges Divinae Providentiae, per quae mere naturalis homo se pro natura contra Deum, et pro humana prudentia contra Divinam Providentiam, confirmat. Ut cum Verbum legit: Quod sapientissimus hominum, Adamus et uxor, se passi sint a serpente seduci, et quod Deus hoc per Divinam suam Providentiam non averterit. Quod primus eorum filius, Cainus, occiderit fratrem suum Abelem, et Deus non tunc abduxerit loquendo cum illo, sed modo post factum, maledicendo. Quod gens Israelitica in deserto coluerit vitulum aureum, et agnoverit eum pro Deo qui e terra Aegypti illos eduxit, cum tamen Jehovah hoc vidit e Monte Sinai prope, et non praecavit. Tum quod David numeraverit populum, et propterea immissa sit pestis, e qua tot millia hominum perierunt, et quod Deus non ante sed post factum ad illum miserit Gadem prophetam, et denuntiaverit poenam. Quod Salomoni permissum fuerit instaurare cultus idololatricos: et multis regibus post illum profanare templum et sancta ecclesiae: et demum quod genti isti permissum sit crucifigere Dominum. In his et multis aliis in Verbo, agnitor naturae et prudentiae humanae non videt nisi quam contraria Divinae Providentiae: quare illis ut argumentis potest uti ad negandum illam, si non in exteriore sua cogitatione, quae est proxima loquelae, usque in interiore quae remota est a loquela.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church