Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 237

Previous Number Next Number See English 

237. Omnis cultor sui et cultor naturae contra Divinam Providentiam se confirmat, cum in mundo videt tot impios, et tot illorum impietates, et simul quorundam gloriationes ex illis, et usque non aliquas illorum punitiones propterea a Deo. Et magis contra Divinam Providentiam se confirmat, cum videt quod succedant machinationes, astutiae et doli, etiam contra pios, justos et sinceros: et quod injustitia trumphet super justitiam in judiciis et in negotiis. Imprimis se confirmat, cum videt impios ad honores evehi, ac fieri magnates et primates; tum etiam abundare divitiis, ac vivere in lautis et magnificis; et vicissim cultores Dei in contemptu et paupertate. Contra Divinam Providentiam etiam se confirmat, cum cogitat quod permittantur bella, ac tunc tot hominum neces, ac tot urbium, gentium et familiarum depraedationes: et quoque quod victoriae stent a parte prudentiae, et quandoque non justitiae et quod non aliquid faciat, si praefectus sit probus vel sit improbus; praeter similia alia: quae omnia sunt permissiones secundum leges Divinae Providentiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church