Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 238

Previous Number Next Number See English 

238. Idem naturalis homo confirmat se contra Divinam Providentiam, cum spectat religiosa variarum gentium: ut quod dentur qui prorsus ignorant Deum quodque dentur qui adorant solem et lunam; tum qui idola et sculptilia etiam monstrosa; et quoque homines mortuos. Insuper cum spectat religiosum Mahumedanum, quod a tot imperiis et regnis receptum sit: et quod religio Christiana sit modo in orbis habitabilis parte minima, quae vocatur Europa; et quod ibi divisa sit et quod ibi sint, qui Divinam potestatem sibi vindicant, ac volunt coli ut dii; et invocant homines mortuos: tum quod sint qui salvationem ponunt in quibusdam vocibus, quas cogitent et loquantur, et non aliquid in bonis quae faciant tum quod pauci sint qui vivunt religionem suam praeter haeretica; quae plura fuerunt, et quoque aliqua hodie sunt, ut quae sunt Quaqueris, Moravianis, Anabaptistis, praeter alia tum quod Judaismus adhuc perstet. Negator Divinae Providentiae ex his concludit, quod religio in se non sit aliquid, sed usque quod necessaria sit, quia inservit pro vinculo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church