Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 239

Previous Number Next Number See English 

239. His argumentis possunt hodie plura addi, per quae adhuc confirmare se possunt, qui interius pro natura et pro sola humana prudentia cogitant; ut quod totus orbis Christianus agnoverit tres Deos, nescientes quod Deus unus sit persona et essentia, et quod Ille sit Dominus tum quod huc usque nesciverint, quod in singulis Verbi sensus spiritualis sit, et quod sanctitas ejus inde sit: ut et, quod nesciverint, quod fugere mala sicut peccata, sit ipsa religio Christiana: et quoque quod nesciverint, quod homo vivat homo post mortem. Possunt enim secum et inter se dicere, "Cur Divina Providentia, si sit, talia nunc primum revelat?"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church