Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 241

Previous Number Next Number See English 

241. (i.) Quod sapientissimi hominum, Adamus et ejus Uxor, se passi sint a serpente seduci, et quod Deus hoc per Divinam suam Providentiam non averterit, est quia per Adamum et ejus uxorem non intelliguntur omnium primi homines in hoc mundo creati, sed homines Antiquissimae Ecclesiae, quorum nova creatio seu regeneratio ita descripta est; ipsa nova creatio seu regeneratio illorum in capite primo [Geneseos] per creationem Caeli et Terrae sapientia ac intelligentia illorum per hortum Edenis; ac finis illius ecclesiae per esum ex arbore scientiae. Verbum enim in sinu suo est spirituale, continens arcana Divinae Sapientiae ac ut illa contineantur, conscriptum est per meras correspondentias et repraesentationes. Ex quibus patet, quod illius ecclesiae homines, qui principio fuerunt sapientissimi, et in fine ex fastu propriae intelligentiae pessimi, non seducti sint ab aliquo serpente, sed ab amore sui, qui ibi est "caput serpentis," quod Semen mulieris, hoc est, Dominus, proculcaturus est. [2.] Quis non potest ex ratione videre, quod alia, quam quae historice ibi in littera memorata sunt, intelligantur? Quis enim potest comprehendere, quod creatio mundi potuerit talis esse, sicut ibi describitur? quare etiam sudant eruditi in explicatione illorum, quae in primo capite sunt, fatentes tandem quod non intelligant; tum quod in horto seu paradiso illorum positae fuerint binae arbores, una vitae et una scientiae, et haec in offendiculum ut et, quod ex solo esu hujus arboris in tantum praevaricati sint, ut non solum illi, sed etiam universum genus humanum, posteritas illorum, damnationi obnoxii fierent; porro, quod aliquis serpens potuisset illos seducere: praeter alia ibi, ut quod uxor creata sit ex costa mariti; quod nuditatem suam agnoverint post lapsum, ac velaverint illam foliis ficus, et quod datae illis sint tunicae pellis ad velandum corpus; et quod positi sint cherubi cum ense flammante ad custodiendum viam ad arborem vitae. [3.] Haec omnia sunt repraesentativa, per quae describitur Antiquissimae Ecclesiae instauratio, status et ejus mutatio, et demum destructio: arcana omnium illorum, quae in sensu spirituali, qui est in singulis ibi, continentur, explicata videantur in Arcanis Caelestibus super Genesin et Exodum, Londini editis: ex quibus etiam constare potest, quod per arborem vitae" ibi intelligatur Dominus quoad Divinam Ipsius Providentiam, et quod per "arborem scientiae" intelligatur homo quoad propriam prudentiam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church